01-29# Ex Cápite 7 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De humilitáte 
_
Cavéndum ergo ídeo malum desidérium, quia mors secus intróitum delectatiónis pósita est. Unde Scriptúra præcépit dicens: Post concupiscéntias tuas non eas. Ergo si óculi Dómini speculántur bonos et malos et Dóminus de cælo semper réspicit super fílios hóminum, ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum, et si ab ángelis nobis deputátis cotídie die noctúque Dómino factórum nostrórum ópera nuntiántur, cavéndum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo Prophéta, ne nos declinántes in malo et inútiles factos áliqua hora aspíciat Deus et, parcéndo nobis in hoc témpore, quia pius est et expéctat nos convérti in mélius, ne dicat nobis in futúro: Hæc fecísti et tácui. 
