02-12# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 10: Quáliter æstátis témpore agátur noctúrna laus 
_
A Pascha autem usque ad Kaléndas Novémbres, omnis ut supra dictum est psalmódiæ quántitas teneátur excépto quod lectiónes in códice propter brevitátem nóctium legántur, sed pro ipsis tribus lectiónibus una de Véteri Testaménto memóriter dicátur, quam brevis responsórius subsequátur. Et réliqua ómnia, ut dictum est, impleántur, id est ut numquam minus a duódecim psalmórum quantitáte ad Vigílias noctúrnas dicántur, excéptis tértio et nonagésimo quarto psalmo. 
