02-24# Ex Cápite 18 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quo órdine ipsi psalmi dicéndi sunt 
_
Dispósito órdine psalmódiæ diúrnæ, réliqui omnes psalmi qui supérsunt æquáliter dividántur in septem nóctium Vigílias, partiéndo scilicet qui inter eos prolixióres sunt psalmi et duódecim per unamquámque constítuens noctem. Hoc præcípue commonéntes ut, si sui forte hæc distribútio psalmórum displicúerit, órdinet si mélius áliter judicáverit, dum omnímodis id adténdat, ut omni ebdómada psaltérium ex íntegro número centum quinquagínta psalmórum psallántur, et domínico die semper a caput reprendátur ad Vigílias. Quia nimis inértem devotiónis suæ servítium osténdunt mónachi qui minus a psaltério cum cánticis consuetudináriis per septimánæ círculum psallunt, dum quando legámus sanctos Patres nostros uno die hoc strénue implésse, quod nos tépidi útinam septimána íntegra persolvámus. 
