[Benedictio]
Reguláribus disciplínis instruat nos Magíster caléstis.

[Incipit]
Séquitur in Régula beáti Augustini Epíscopi

[1]
Hæc ígitur sunt: qua: ut observétis præcípimus in monastério constitúti. Primum, propter quod in unum estis congregáti, ut unánimes habitétis in domo: et sit vobis ánima una et cor unum in Deo.

[2]
Et non dicátis áliquid próprium: sed sint vobis ómnia commúnia. Et distribuátur unicuíque vestrum a præpósito vestro victus et teguméntum; non æquáliter ómnibus, quia non æquáliter valétis omnes: sed pótius unicuíque, prout cuique opus fúerit.

[3]
Oratiónibus instáte horis et tempóribus constitútis. In oratório nemo áliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accépit; ut si forte áliqui, étiam præter horas constitútas (si eis vacat) oráre volúerint, non eis sint impediménto qui ibi áliquid agéndum putáverint. Psalmis et hymnis cum orátis Deum: hoc versétur in corde, quod profértur in ore.

[4]
Lites, aut nullas habeátis aut quam celérrime finiátis; ne ira crescat in ódium, et trabem fáciat de festúca et ánimam fáciat homicídam. Sic enim légitis. Qui odit fratrem suum: homicída est.

[5]
Carnem vestram domáte jejúniis et abstinéntia esce et potus: quantum valetúdo permíttit. Quanto autem áliquis non potest jejunáre; non tamen extra horam prándii áliquid alimentórum sumat: nisi cum ægrótat.

[6]
Donet Dóminus ut observétis hæc ómnia, tamquam spirituális pulchritúdinis amatóres; et bono Christi odóre de bona vestra conversatióne fragrántes: non sicut servi sub lege, sed sicut líberi sub grátia constitúti.

[Finita lectione]
Commemorátio Fratrum, Sorórum, Familiárium, Benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Requiéscant in pace.
R. Amen.
_
&psalm(116)
_
@Psalterium/Special/Minor Special:Responsory Adv SextaM_
_
&Dominus_vobiscum
v. Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur.
$Per Christum
$Amen
_
$Adjutorium nostrum
/:Si non sequitur aliqua Hora dicitur:/
$Fidelium animae
