[Officium]
S. Timothei Episcopi et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2
(sed rubrica 1570 aut rubrica monastica aut rubrica 1962)
;;Simplex;;1.1;;vide C2
(sed rubrica 1617)
;;Semiduplex;;2.2;;vide C2

[Rule]
vide C2;
9 lectiones

[Name]
Timóthei

[Lectio4]
Timótheus, Lystris in Lycaónia natus ex patre Gentíli et matre Judǽa, christiánam colébat religiónem, cum in ea loca venit Paulus Apóstolus. Qui fama commótus, quæ de Timóthei sanctitáte percrebúerat, ipsum adhíbuit sócium suæ peregrinatiónis: sed propter Judǽos qui se ad Christum convérterant, sciéntes Timóthei patrem esse Gentílem, eum circumcídit. Cum ígitur ambo Ephesum veníssent, ibi ordinátus est epíscopus ab Apóstolo, ut eam ecclésiam gubernáret.

[Lectio5]
Ad quem Apóstolus duas epístolas scripsit, álteram Laodicéa, álteram Roma. Quibus in pastorális offícii cura confirmátus, cum sacrifícium, quod uni Deo debétur fíeri dǽmonum simulácris, ferre non posset; pópulum Ephesínum, Diánæ in ejus celebritáte immolántem, ab illa impietáte removére conátus, lapídibus óbrutus est; ac pene mórtuus, a Christiánis eréptus et in montem óppido vicínum delátus, nono Kaléndas Februárii obdormívit in Dómino.

[Lectio6]
@Commune/C2:Lectio4

[Lectio94]
Timótheus, Lystris in Lycaónia natus ex patre gentíli et matre judǽa, christiánam colébat religiónem, cum in ea loca venit Paulus Apóstolus. Qui fama commótus, quæ de Timóthei sanctitáte percrebúerat, ipsum adhíbuit sócium suæ peregrinatiónis: sed propter Judǽos qui se ad Christum convérterant, sciéntes Timóthei patrem esse gentílem, eum circumcídit. Cum ígitur ambo Ephesum veníssent, ibi ordinátus est epíscopus ab Apóstolo, ut eam ecclésiam gubernáret. Ad quem Apóstolus duas epístolas scripsit, álteram Laodicéa, álteram Roma. Quibus in pastorális offícii cura confirmátus, cum sacrifícium, quod uni Deo debétur fíeri dǽmonum simulácris, ferre non posset; pópulum Ephesínum, Diánæ in ejus celebritáte immolántem, ab illa impietáte removére conátus, lapídibus óbrutus est; ac pene mórtuus, a Christiánis eréptus et in montem óppido vicínum delátus, nono caléndas februárii obdormívit in Dómino.
&teDeum
