[Officium]
In Conversione S. Pauli Apostoli

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;ex Sancti/06-30
(sed rubrica innovata)
;;Duplex Fest;;5;;ex Sancti/06-30
(sed rubrica cisterciensis)
;;MM. maj.;;4.1;;ex Sancti/06-30

[Rule]
ex Sancti/06-30;
9 lectiones
Psalm5Vespera=116

[Hymnus Vespera]
@Sancti/06-30:Hymnus Matutinum

[HymnusM Vespera]
@Sancti/06-30:HymnusM Matutinum

[Ant 1]
Vade, Anania, * et quære Saulum: ecce enim orat: quia vas electiónis est mihi, ut portet nomen meum coram géntibus, et régibus, et fíliis Israël.

[Oratio]
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, qui ejus hódie Conversiónem cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
$Per Dominum
_
@Sancti/01-25:Commemoratio4

[Invit]
Laudémus Deum nostrum, * In conversióne Doctóris géntium.

[Lectio1]
De Actibus Apostolórum
!Act 9:1-5
1 Saulus autem adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum,
2 et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut si quos invenísset hujus viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Jerúsalem.
3 Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco: et súbito circumfúlsit eum lux de cælo.
4 Et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi: Saule, Saule, quid me perséqueris?
5 Qui dixit: Quis es, dómine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris: durum est tibi contra stímulum calcitráre.

[Responsory1]
@Sancti/06-30

[Lectio2]
!Act 9:6-9
6 Et tremens ac stupens dixit: Dómine, quid me vis fácere?
7 Et Dóminus ad eum: Surge, et ingrédere civitátem, et ibi dicétur tibi quid te opórteat fácere. Viri autem illi qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes.
8 Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum.
9 Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit, neque bibit.

[Responsory2]
@Sancti/06-30

[Lectio3]
!Act 9:10-16
10 Erat autem quidam discípulus Damásci, nómine Ananías: et dixit ad illum in visu Dóminus: Ananía. At ille ait: Ecce ego, Dómine.
11 Et Dóminus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocátur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nómine Tarsénsem: ecce enim orat.
12 (Et vidit virum Ananíam nómine, introeúntem, et imponéntem sibi manus ut visum recípiat.)
13 Respóndit autem Ananías: Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala fécerit sanctis tuis in Jerúsalem:
14 et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes qui ínvocant nomen tuum.
15 Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus, et régibus, et fíliis Israël.
16 Ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati.

[Responsory3]
@Sancti/06-30:Responsory3

[Lectio4]
Sermo sancti Augustíni Epíscopi
!Sermo 14 de Sanctis
Hódie de Actibus Apostolórum léctio hæc pronuntiáta est, ubi Paulus Apóstolus, ex persecutóre Christianórum, annuntiátor factus est Christi. Prostrávit enim Christus persecutórem, ut fáceret Ecclésiæ doctórem: percútiens eum, et sanans; occídens, et vivíficans: occísus agnus a lupis, et fáciens agnos de lupis. Ita enim in præclára prophetía cum Jacob Patriárcha benedíceret fíliis suis (præséntes tangens, futúra prospíciens) prædíctum erat quod in Paulo cóntigit. Erat autem Paulus, sicut ipse testátur, de tribu Bénjamin. Cum autem Jacob, benedícens fílios suos, venísset ad benedicéndum Bénjamin, ait de illo: Bénjamin lupus rapax.

[Lectio5]
Quid ergo? lupus rapax semper? Absit; sed qui mane rapit prædam, ad vésperam dívidit escas. Hoc in Apóstolo Paulo implétum est, quia et de illo dictum erat. Jam, si placet, audiámus illum mane rapiéntem, ad vésperam escas dividéntem. Mane et véspere pósita sunt pro eo, ac si dicerétur, prius et póstea. Sic ergo accipiámus: Prius rápiet, póstea dívidet escas. Atténdite raptórem: Saulus, inquit, accéptis epístolis a princípibus sacerdótum, ibat, ut ubicúmque inveníret Christiános, ad sacerdótes attráheret et addúceret, útique puniéndos.

[Lectio6]
Ibat spirans et anhélans cædes: hoc est, mane rápiens. Nam et quando lapidátus est Stéphanus primus Martyr pro nómine Christi, evidéntius áderat et Saulus; et sic áderat lapidántibus, ut non ei suffíceret, si tantum suis mánibus lapidáret. Ut enim esset in ómnium lapidántium mánibus, ipse ómnium vestiménta servábat; magis sǽviens omnes adjuvándo, quam suis mánibus lapidándo. Audívimus, mane rápiet: videámus ad vésperam quáliter dívidat escas. Voce Christi prostrátus de cælo, et accípiens désuper interdíctum jam sæviéndi, cécidit in fáciem suam, prius prosternéndus, póstea erigéndus; prius percutiéndus, póstea sanándus.

[Lectio7]
@Commune/C1:Lectio7 in 2 loco

[Lectio8]
@Commune/C1:Lectio8 in 2 loco

[Lectio9]
@Commune/C1:Lectio9 in 2 loco

[Versum 0]
@Commune/C1

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera 3:s/;;.*//g

[Capitulum Laudes]
!Act 9:1-2
v. Saulus autem adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum, et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut si quos invenísset hujus viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Jerúsalem.
$Deo gratias

[Ant 2]
@Sancti/06-30:Ant 2

[Lectio Prima]
!Act 9:22
v. Saulus autem multo magis convalescébat, et confundébat Judǽos qui habitábant Damásci, affírmans quóniam hic est Christus.

[Capitulum Sexta]
!Act 9:8-9
v. Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum. Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit neque bibit.
$Deo gratias

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Ant Vespera 3] (nisi rubrica cisterciensis)
Ego plantávi, * Apóllo rigávit, Deus autem increméntum dedit. Allelúja.;;109
Libénter gloriábor * in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.;;112
Grátia Dei * in me vácua non fuit, sed grátia ejus semper in me manet.;;115
Damásci, præpósitus * gentis Arétæ regis vóluit me comprehéndere: a frátribus per murum demíssus sum in sporta, et sic evási manus ejus in nómine Dómini.;;125
Ter virgis cæsus sum, * semel lapidátus sum, ter naufrágium pértuli pro Christi nómine.;;138

[Ant 3]
@Sancti/06-30:Ant 1

[Commemoratio4]
!Commemoratio S. Petri Apostoli
(deinde dicuntur)
Ant. Tu es pastor óvium, Princeps Apostolórum, tibi traditæ sunt claves regni cælórum.
_
V. Tu es Petrus.
R. Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
_
$Oremus
(sed rubrica 196 hæc versus omittuntur)
v. Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur:
$Qui vivis
