[Officium]
S. Francisci Salesii Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4a
(sed rubrica 1963 nisi rubrica Barroux)
;;Simplex;;1.1;;vide C4a

[Rule]
vide C4a;mtv
9 lectiones
(rubrica tridentina)In 1 nocturno lectiones ex Commune 1 loco

[Name]
Francísce

[Oratio]
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum Confessórem tuum atque Pontíficem ómnibus ómnia factum esse voluísti: concéde propítius; ut caritátis tuæ dulcédine perfúsi, ejus dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, ætérna gáudia consequámur.
$Per Dominum

[Lectio4]
Franciscus in oppido Salesio, unde famíliæ cognomen, piis et nobílibus paréntibus natus, a téneris annis futuræ sanctitátis indícia præbuit, morum innocéntia et gravitáte. Adoléscens liberálibus disciplinis eruditus, mox philosophíæ ac theologíæ Parisiis operam dedit; et, ne quid sibi deésset ad animi culturam, juris utriusque lauream summa cum laude Patavii obtinuit. In sacra æde Lauretana perpetuæ virginitátis votum, quo pridem Parisiis se obstrinxerat, innovávit; a cujus virtútis proposito nullis umquam dæmonum fraudibus, nullis sensuum illécebris pótuit dimoveri.

[Lectio5]
Recusáta in Sabáudiæ senatu amplíssima dignitate, clericali milítiæ nomen dedit. Tum sacerdotio initiátus et Genevénsis ecclésiæ præposituram adeptus, ejus muneris partes adeo perfecte explevit, ut eum Granerius epíscopus vindicándis ab hæresi Calviniana Chaballicensibus aliisque Genevæ finitimis pópulis, divini verbi præcónem destinarit. Quam expeditiónem álacri animo suscípiens, asperrima quæque perpéssus est, sæpe ab hæréticis conquisítus ad necem, variisque calumniis et insídiis vexatus. Sed inter tot discrímina et agones, insuperábilis ejus constántia semper enituit; Deique ope protectus, septuagínta duo míllia hæreticórum ad catholicam fidem reduxísse dícitur, inter quos multi nobilitate et doctrina insignes numerántur.

[Lectio6]
Mortuo Granerio, qui eum sibi coadjutórem decerni curáverat, epíscopus consecratus, sanctitátis suæ radios circumquaque diffudit, zelo ecclesiásticæ disciplinæ, pacis studio, misericórdia in páuperes, omnique virtúte conspicuus. Ad divini cultus augméntum novum ordinem sanctimoniálium instituit, a Visitatióne beátæ Vírginis nuncupátum, sub regula sancti Augustíni; cui addidit constitutiónes sapiéntia, discretióne et suavitáte mirábiles. Suis étiam scriptis cælésti doctrina refertis Ecclésiam illustrávit, quibus iter ad christianam perfectiónem tutum et planum demonstrat. Annum denique agens quinquagesimum quintum, dum e Gállia Annesium regréditur, post Sacrum in die sancti Joánnis Evangelistæ Lugduni celebrátum, gravi morbo correptus, sequénti die migrávit in cælum, anno Dómini millesimo sexcentésimo vigesimo secundo. Ejus corpus Annesium delátum, in ecclésia moniálium dicti ordinis honorifice cónditum fuit, cœpitque statis miraculis claréscere. Quibus rite probátis, ab Alexandro septimo Pontifice máximo in Sanctórum númerum relátus est, assignáta ejus festivitáti die vigesima nona Januarii; et a summo Pontifice Pio nono, ex sacrórum Rituum Congregatiónis consulto, universalis Ecclésiæ Doctor fuit declaratus.

[Lectio94]
Francíscus in óppido Salésio, unde famíliæ cognómen, piis et nobílibus paréntibus natus et liberálibus disciplínis erudítus, philosophíæ ac theologíæ Parísiis óperam dedit, et, láuream in utróque jure Patávii obtínuit. Sacerdótio initiátus et Genevénsis ecclésiæ præpositúram adéptus, ejus múneris partes tam bene explévit, ut eum Granérius epíscopus vindicándis ab hǽresi Calviniána Chaballicénsibus divíni verbi præcónem destináverit. Quam expeditiónem álacri ánimo suscípiens, tot difficultátibus ac perículis, Dei ope, superátis, septuagínta duo míllia hæreticórum ad cathólicam fidem reduxísse dícitur. Mórtuo Granério, epíscopus consecrátus, novum órdinem sanctimoniálium instítuit, a Visitatióne beátæ Vírginis nuncupátum. Suis scriptis cælésti doctrína refértis Ecclésiam illustrávit. Lugdúni, gravi morbo corréptus, migrávit in cælum, anno millésimo sexcentésimo vigésimo secúndo, et a summo Pontífice Pio nono, ex sacrórum Rítuum Congregatiónis consúlto, universális Ecclésiæ Doctor fuit declarátus.
&teDeum
