[Officium]
S. Ignatii Episcopi et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3.01;;vide C2
(sed rubrica 1570)
;;Semiduplex;;2.2;;vide C2
(sed rubrica 1960)
;;Duplex;;3;;vide C2
(sed rubrica cisterciensis)
;;Simplex;;1.2;;vide C2

[Rule]
vide C2;
9 lectiones

[Name]
Ignátii

[Lectio4]
Ex libro sancti Hierónymi Presbýteri de Scriptóribus ecclesiásticis
!Cap. 16
Ignátius, Antiochénæ ecclésiæ tértius post Petrum Apóstolum epíscopus, commovénte persecutiónem Trajáno, damnátus ad béstias, Romam vinctus míttitur. Cumque návigans Smyrnam venísset, ubi Polycárpus, audítor Joánnis, epíscopus erat, scripsit unam epístolam ad Ephésios, álteram ad Magnesiános, tértiam ad Trallénses, quartam ad Romános. Et inde egrédiens scripsit ad Philadélphios, et ad Smyrnǽos, et própriam ad Polycárpum, comméndans illi Antiochénsem ecclésiam; in qua et de Evangélio, quod nuper a me translátum est, super persóna Christi ponit testimónium.

[Lectio5]
Dignum autem vidétur, quia tanti viri fécimus mentiónem, et de epístola ejus, quam ad Romános scribit, pauca pónere: De Sýria usque ad Romam pugno ad béstias in mari et in terra, nocte diéque ligátus cum decem leopárdis, hoc est milítibus, qui me custódiunt; quibus et cum beneféceris, pejóres fiunt. Iníquitas autem eórum mea doctrína est; sed non idcírco justificátus sum. Utinam fruar béstiis, quæ mihi sunt præparátæ; quas et oro mihi velóces esse ad intéritum et ad supplícia, et állici ad comedéndum me, ne, sicut et aliórum Mártyrum, non áudiant corpus attíngere. Quod si veníre nolúerint, ego vim fáciam, ego me urgébo, ut dévorer. Ignóscite mihi, filíoli; quid mihi prosit, ego scio.

[Lectio6]
Nunc incípio Christi esse discípulus, nihil de his quæ vidéntur, desíderans, ut Jesum Christum invéniam. Ignis, crux, béstiæ, confráctio ossium, membrórum divísio, et totíus córporis contrítio, et tota torménta diáboli in me véniant; tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnátus esset ad béstias, et ardóre patiéndi rugiéntes audíret leónes, ait: Fruméntum Christi sum; déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar. Passus est anno undécimo Trajáni. Relíquiæ córporis ejus Antiochíæ jacent extra portam Daphníticam, in cœmetério.

[Lectio94]
Ignátius, Antiochíæ post Petrum secúnda successióne episcopátum sortítus est, et Trajáni témpore accusátus, quod Christiánus esset, ad béstias damnátur Romam mitténdus. Quo cum a Sýria vinctus deportátur, omnes Asiæ civitátes, ad quas appulísset, evangélicis cohortatiónibus epístolis erúdiens. In quarum una, quam Smyrnæ, dum apud Polycárpum diversarétur, ad Romános scripsit, inter cétera hæc de sua damnatióne refert: O salutáres béstias, quæ præparántur mihi! Quando vénient? Quando emitténtur? Quando eis frui licébit cárnibus meis? Quas et ego opto acrióres parári, ne forte, ut in nonnúllis fecérunt, tímeant contíngere corpus meum. Nunc incípio discípulus esse Christi. Ignes, cruces, béstiæ, discerptiónes membrórum, ac totíus córporis pœnæ, et ómnia supplícia diáboli arte quæsíta cumuléntur, dúmmodo Jesum Christum mérear adipísci. Romam ígitur perdúctus, cum rugiéntes audíret leónes, ardóre martýrii incénsus, in hæc verba prorúpit: Fruméntum Christi sum; déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar. Passus est undécimo anno Trajáni.
&teDeum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joannes 12:24-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mortuum fúerit, ipsum solum manet. Et réliqua.
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
!Tract. 51 in Joánn., sub med.
Ipse Dóminus Jesus erat granum mortificándum et multiplicándum; mortificándum infidelitate Judæórum, multiplicándum fide populórum. Jam vero exhortans ad passiónis suæ sectanda vestígia, Qui amat, inquit, ánimam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest. Qui amat, perdet; id est, si amas, perdes. Si cupis vitam tenére in Christo, noli mortem timére pro Christo. Item alio modo: Qui amat ánimam suam, perdet eam; noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in æterna vita.

[Lectio8]
Hoc autem, quod posterius dixi, magis habére vidétur evangélicus sensus; séquitur enim: Et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Ergo, quod supra dictum est, Qui amat, subintellígitur in hoc mundo, ipse útique perdet; qui autem odit, útique in hoc mundo, in vitam ætérnam ipse custódit eam. Magna et mira senténtia, quemádmodum sit hóminis in ánimam suam amor ut pereat, ódium ne pereat. Si male amáveris, tunc odísti; si bene óderis, tunc amásti. Felices, qui odérunt custodiéndo, ne perdant amándo.

[Lectio9]
Sed vide ne tibi subrépat ut teípsum velis interímere, sic intelligendo, quod debes odisse in hoc mundo ánimam tuam. Hinc enim quidam malígni atque perversi hómines, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicídæ flammis se donant, aquis se præfócant, præcipítio se collídunt et pereunt. Hoc Christus non docuit; immo étiam diabolo præcipitium suggerénti respóndit: Redi retro, sátana: scriptum est, Non tentábis Dóminum, Deum tuum. Petro autem dixit, signíficans qua morte clarificatúrus erat Deum: cum esses júnior, cingébas te, et ambulabas quo volébas; cum autem senúeris, alter te cinget et feret quo tu non vis. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debére occídi, qui vestígia sequitur Christi.
&teDeum
