[Officium]
S. Romualdi Abbatis
(sed rubrica 1930 aut rubrica 1963)
S. Romualdi Abbatis O. N.

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C5b
(sed rubrica cisterciensis)
;;Simplex;;1.2;;vide C5b

[Rule]
vide C5;mtv
9 lectiones

[Name]
Romuáldi

[Lectio4]
Romuáldus, Ravénnæ, Sérgio patre, nóbili génere natus, adoléscens in propínquum monastérium Classénse pœniténtiæ causa secéssit: ubi religiósi hóminis sermóne ad pietátis stúdium veheméntius incénsus, viso étiam semel et íterum per noctem in ecclésia beáto Apollinári, quod Dei servus illi futúrum promíserat, mónachus effícitur. Mox ad Marínum, vitæ sanctitáte ac severióre disciplína in fínibus Venetórum eo témpore célebrem, se cóntulit, ut ad arctam et sublímem perfectiónis viam eo magístro ac duce uterétur.

[Lectio5]
Multis sátanæ insídiis et hóminum invídia oppugnátus, tanto humílior se assídue jejúniis et oratiónibus exercébat, et rerum cæléstium meditatióne, vim lacrimárum profúndens, fruebátur: vultu tamen ádeo læto semper erat, ut intuéntes exhilaráret. Magno apud príncipes et reges in honóre fuit; multíque ejus consílio, mundi illécebris abjéctis, solitúdinem petiérunt. Martýrii quoque cupiditáte flagrávit, cujus causa dum in Pannóniam proficíscitur, morbo, quo afflictabátur cum progrederétur, levabátur cum recéderet, revérti cógitur.

[Lectio6]
In vita et post mortem miráculis clarus, spíritu étiam prophetíæ non cáruit. Scalam a terra cælum pertingéntem, in similitúdinem Jacob Patriárchæ, per quam hómines in veste cándida ascendébant et descendébant, per visum conspéxit; eóque Camaldulénses mónachos, quorum institúti auctor fuit, designári mirabíliter agnóvit. Dénique cum annos centum et vigínti ágeret, et centum ipsos in summa vitæ asperitáte Deo servísset, ad eum migrávit, anno salútis millésimo vigésimo séptimo. Ejus corpus quinquénnio postquam sepúltum fúerat, íntegrum repértum, Fabriáni in ecclésia sui órdinis honorífice cónditum est.

[Lectio94]
Romuáldus, Ravénnæ, Sérgio patre, nóbili génere natus, adoléscens in propínquum monastérium Classénse pœniténtiæ causa secéssit; ubi ad pietátis stúdium veheméntius incénsus et beáti Apollináris apparitióne recreátus, mónachus effícitur. Jejúniis et oratiónibus assídue se exércuit, vultu tamen ádeo lætus, ut intuéntes exhilaráret. Martýrii cupiditáte flagrans, dum in Pannóniam proficíscitur, morbo corréptus, revérti cógitur. Institúti monachórum Camaldulénsium auctor fuit, quos tamquam ángelos scalam cælum pertingéntem ascéndere per visum conspéxit. Dénique cum annos centum et vigínti ágeret, et centum ipsos in summa vitæ asperitáte Deo servísset, ad eum migrávit, anno salútis millésimo vigésimo séptimo, et Fabriáni in ecclésia sui órdinis honorífice cónditus est.
&teDeum

[Lectio7]
@Sancti/01-25:Lectio7

[Lectio8]
@Sancti/01-25:Lectio8

[Lectio9]
@Sancti/01-25:Lectio9
