[Officium]
S. Urbanis Papæ et Martyris

[Rank]
;;Simplex;;1.1;;vide C2b

[Rule]
vide C2b;
Gloria

[Name]
Urbáno
(sed rubrica 1960)
Urbánum

[Oratio]
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui beáti Urbáni Mártyris tui atque Pontíficis solémnia cólimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
$Per Dominum.

[Oratio] (communi Summorum Pontificum)
@Commune/C2b:Oratio pro commemoratio
(sed rubrica 196)
@Commune/C2b

[Lectio93]
Urbanus Romanus, Alexandro Sevéro imperatóre, doctrina et vitæ sanctitáte multos ad Christi fidem convértit; in illis Valerianum, beátæ Cæcíliæ sponsum, et Tiburtium, Valeriáni fratrem, qui póstea martyrium forti animo subiérunt. Hic de bonis Ecclésiæ attributis scripsit his verbis: Ipsæ res fidelium, quæ Dómino offerúntur, non debent in alios usus quam ecclesiásticos et christianórum fratrum, vel indigéntium, converti; quia vota sunt fidelium, et pretia peccatórum, ac patrimónia páuperum. Sedit annos sex, menses septem, dies quatuor: ac martyrio coronátus, sepúltus est in cœmeterio Prætextati, octavo Kalendas Junii. Ordinatiónibus quinque habitis mense Decembri, creávit presbyteros novem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca octo.
&teDeum
