[Officium]
S. Petronillæ Virginis

[Rank]
;;Simplex;;1.1;;vide C6a-1

[Rule]
vide C6a-1;
1 et 2 lectiones

[Name]
Petroníllæ

[Lectio2]
Petronilla, sancti Petri filia, virgo forma corporis eximia, sed animi pulchritudine multo præstantior fuit: quæ ægrota cum esset, à beato Petro quæsitum est, cur, qui alienos sanaret, filiæ suæ sanitatem non restitueret?  respondit: quia sic expedit ei. Veruntamen, ut nemini de sua potestate dubitandi locum relinqueret, eam furgere jussit è lecto, et conuiuis ministrare. Quæ paulo post in eundem morbum recides, ex eo cum aliquando conualuisset, ejus fama cómotus, ne visam quidem Flaccus Comes adamauit, enixeq. contendit, ut sibi daretur in matrimonium.

[Lectio3]
Petronilla autem intelligens virginitati sue, quam Jesu Christo dicarat, ab acerrimo humani gene ris hoste parari insidias; sumpto sibi tridui spatio ad deliberandum, totum illud tepus in jejuniis, et oratione consumpsit, alliduè petens à cælesti sponso, ne sancto proposito suo vim afferri pateretur: itaque subuenic die tercio virgini Deus: nam eam diuini sponsi amore flagrantem, ubi Eucharistiam sumpsisset, ad cælestes nuptias euocauit. Cujus corpus in via Ardeatina sepultum, postea à Paulo primo pontifice in Basilicam principis Apostolorum translatum est.
