[Officium]
S. Angelæ Mericiæ Virginis

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C6a
(sed rubrica 1962)
;;Simplex;;1.1;;vide C6a

[Rule]
vide C6a;
9 lectiones
nocomm1960

[Oratio]
Deus, qui novum per beátam Angelam sacrárum Vírginum collégium in Ecclésia tua floréscere voluísti: da nobis, ejus intercessióne, angélicis móribus vívere; ut, terrénis ómnibus abdicátis, gáudiis pérfrui mereámur ætérnis.
$Per Dominum

[Lectio4]
Angela Merícia, Decentiáni, Veronénsis diœcésis óppido ad lacum Benácum in dicióne Venéta, piis orta paréntibus, a prima ætáte virginitátis lílium, quod perpétuo serváre statúerat, sédula sepsit. Ab omni mulíebri ornátu abhórrens, egrégiam vultus formam pulchrámque cæsáriem studióse fœdávit, ut cælésti dumtáxat animárum Sponso placéret. In ipso autem adolescéntiæ flore paréntibus orbáta, austerióris vitæ desidério in desértum locum aufúgere tentávit; sed, ab avúnculo prohíbita, novit præstáre domi, quod in solitúdine non lícuit. Cilício ac flagéllis frequénter usa, carnem nónnisi infírma valetúdine, vinum in Nativitátis et Resurrectiónis Domínicæ tantum celebritáte; complúres vero dies, nihil omníno degustávit. Oratióni dédita, brevíssimum humi carpébat somnum. Dæmónem vero sub lucéntis ángeli forma sibi illúdere conántem agnóvit prótinus, et conjécit in fugam. Tandem patérnis bonis abdicátis, et hábitum ac régulam tértii órdinis sancti Francísci ampléxa, evangélicam paupertátem virginitátis laudi conjúnxit.

[Lectio5]
Nullum pietátis offícium erga próximos omíttens, paupéribus, quidquid sibi ex mendicáto victu superésset, largiebátur; libénter ministrábat ægrótis, plúraque cum magna sanctitátis fama peragrávit loca, ut vel solátio esset afflíctis, vel reis véniam impetráret, vel infénsos ínvicem reconciliáret ánimos, vel e vitiórum cœno sceléstos revocáret. Angelórum pane, quem únice esuriébat, frequentíssime refécta, tanta caritátis vi ferebátur in Deum, ut sæpius extra sensus raperétur. Sacra Palæstínæ loca, summa cum religióne, obívit; quo in itínere et visum, quem ad Cydónias appúlsa oras amíserat, eódem regréssa recuperávit, et barbarórum captivitátem ac naufrágium ímminens divínitus evásit. Romam dénique, firmam Ecclésiæ petram veneratúra et amplíssimæ jubilæi véniæ percúpida, sedénte Cleménte séptimo, accéssit; quam summus Póntifex allocútus, ejúsdem sanctimóniam suspéxit et commendávit summópere; nec ab Urbe ipsam abíre ante permísit, quam álio cælitus vocátam agnóvit.

[Lectio6]
Bríxiam ítaque, ubi domum ad sanctæ Afræ templum condúxit, revérsa, novam ibi vírginum societátem, sicut cælésti voce ac visióne mandátum sibi fúerat, sub certa disciplína sanctísque vivéndi régulis constítuit, quam sanctæ Ursulæ invíctæ vírginum ducis patrocínio ac nómine insignívit: eam vero perénnem futúram morti próxima prædíxit. Tandem prope septuagenária, dives méritis evolávit in cælum sexto Kaléndas Februárii anni millésimi quingentésimi et quadragésimi. Cujus cadáver per ipsos trigínta dies inhumátum, flexíbile ac vivo simíllimum perseverávit. Demum in sanctæ Afræ templo inter céteras, quibus illud abúndat, Sanctórum relíquias repósito, plúrima ad ejus sepúlcrum agi statim cœpére mirácula; quorum fama late diffúsa, non Bríxiæ modo et Decentiáni, sed álibi étiam vulgo cœpit nuncupári beáta, ejúsque imágo aris impóni: immo sanctus ipse Cárolus Borromæus non multis post annis dignam, quæ ab apostólica Sede in sanctárum Vírginum album referrétur, Bríxiæ palam asséruit. Cultum vero illi jámdiu a pópulis exhíbitum, et et tum locórum Ordináriis probátum, tum plúribus étiam summórum Pontíficum indúltis munítum, Clemens Papa décimus tértius solémni decréto ratum hábuit ac confirmávit. Eam tandem, novis miráculis rite probátis insígnem, Pius Papa séptimus, solémni canonizatióne in Vaticána basílica perácta, die vigésima quarta Maji anno millésimo octingentésimo séptimo, sanctárum Vírginum catálogo adscrípsit.

[Lectio94]
Angela Merícia, piis orta paréntibus, a prima ætáte magna virtútum specímina dedit, cilício ac flagéllis frequénter usa, et oratióni indesinénter dédita. Patérnis bonis abdicátis, ac régulam tértii órdinis sancti Francísci ampléxa, evangélicam paupertátem virginitátis laudi conjúnxit, nullúmque pietátis offícium erga próximos omísit. Sacra Eucharístia frequentíssime refécta, tanta caritátis vi ferebátur in Deum, ut sǽpius extra sensus raperétur. Bríxiæ novam vírginum societátem sub certa disciplína sanctísque vivéndi régulis constítuit, quam sanctæ Ursulæ patrocínio ac nómine insignívit. Tandem prope septuagenária evolávit in cælum, anno Dómini millésimo quingentésimo quadragésimo, sexto kaléndas februárii. Cultum illi jámdiu exhíbitum Clemens Papa décimus tértius solémni decréto ratum hábuit et confirmávit. Pius vero Papa séptimus sanctárum Vírginum catálogo eam adscrípsit.
&teDeum
