[Officium]
In Commemoratione S. Pauli Apostoli

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;ex C1
(sed rubrica 196 aut rubrica 1617)
;;Duplex;;3;;vide C1

[Rule]
ex C1;
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Psalm5 Vespera3=138
Sub unica concl
No prima vespera

[Ant Vespera]
Ego plantávi, * Apollo rigávit, Deus autem increméntum dedit, allelúja.
Libénter gloriábor * in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
Grátia Dei * in me vácua non fuit, sed grátia ejus semper in me manet.
Damásci, præpósitus * gentis Arétæ regis vóluit me comprehéndere: a frátribus per murum demíssus sum in sporta, et sic evási manus ejus in nómine Dómini.
Ter virgis cæsus sum, * semel lapidátus sum, ter naufrágium pértuli pro Christi nómine.

[Versum 1]
V. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole.
R. Prædicátor veritátis in univérso mundo.

[Ant 1]
Sancte Paule Apóstole, * prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

[Oratio]
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus natalícia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
$Per Dominum
_
@Sancti/01-25:Commemoratio4

[Hymnus Matutinum]
v. Egrégie Doctor, Paule, mores ínstrue,
Et nostra tecum péctora in cælum trahe;
Veláta dum merídiem cernat fides,
Et solis instar sola regnet cáritas.
_
Sit Trinitáti sempitérna glória,
Honor, potéstas atque jubilátio,
In unitáte, quæ gubérnat ómnia,
Per univérsa æternitátis sǽcula. 
Amen.

[HymnusM Matutinum]
v. Doctor egrégie Paule, mores ínstrue,
Et mente polum non transférre sátage:
Donec perféctum largiátur plénius,
Evacuáto quod ex parte gérimus.
_
Sit Trinitáti sempitérna glória,
Honor, potéstas, atque jubilátio,
In unitáte, cui manet impérium,
Ex tunc et modo, per ætérna sǽcula.
Amen.

[Ant Matutinum]
Qui operátus est * Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam, quæ data est mihi a Christo Dómino.;;18
Scio cui crédidi, * et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem justus judex.;;33
Mihi vívere Christus est, * et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Jesu Christi.;;44
Tu es vas electiónis, * sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis in univérso mundo.;;46
Magnus sanctus Paulus * vas electiónis, vere digne est glorificándus, qui et méruit thronum duodécimum possidére.;;60
Bonum certámen * certávi, cursum consummávi, fidem servávi.;;63
Saulus, qui et Paulus, * magnus prædicátor, a Deo confortátus convalescébat, et confundébat Judǽos.;;74
Ne magnitúdo * revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ, ángelus sátanæ, qui me colaphízet: propter quod ter Dóminum rogávi ut auferrétur a me, et dixit mihi Dóminus: Súfficit tibi, Paule, grátia mea.;;96
Repósita est mihi * coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex.;;98

[Nocturn 1 Versum]
@Commune/C1:Versum 1

[Nocturn 2 Versum]
@Commune/C1

[Nocturn 3 Versum] (nisi rubrica cisterciensis)
@Commune/C1

[Lectio1]
De Actibus Apostolórum
!Act 13:1-4
1 Erant autem in Ecclésia quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas et Simon, qui vocátur Niger, et Lucius Cyrenénsis et Mánahen, qui erat Heródis tetrárchæ collactáneus, et Saulus.
2 Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam, in opus ad quod assúmpsi eos.
3 Tunc jejunántes et orántes imponentésque eis manus dimisérunt illos.
4 Et ipsi quidem missi a Spíritu Sancto abiérunt Seleucíam et inde navigavérunt Cyprum.

[Responsory1]
R. Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: 
* Et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
V. Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia ejus semper in me manet.
R. Et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.

[Lectio2]
!Act 13:5-8
5 Et, cum veníssent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Judæórum; habébant autem et Joánnem in ministério.
6 Et, cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam Judǽum, cui nomen erat Barjésu,
7 qui erat cum procónsule Sérgio Paulo, viro prudénte. Hic, accersítis Bárnaba et Saulo, desiderábat audíre verbum Dei.
8 Resistébat autem illis Elymas magus (sic enim interpretátur nomen ejus) quærens avértere procónsulem a fide.

[Responsory2]
R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: 
* Ideóque repósita est mihi coróna justítiæ.
V. Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem.
R. Ideóque repósita est mihi coróna justítiæ.

[Lectio3]
!Act 13:9-13
9 Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum,
10 dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diáboli, inimíce omnis justítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas?
11 Et nunc ecce manus Dómini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ, et circúiens quærébat qui ei manum daret.
12 Tunc procónsul, cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrína Dómini.
13 Et, cum a Papho navigássent, Paulus et qui cum eo erant venérunt Pergen Pamphýliæ; Joánnes autem discédens ab eis revérsus est Jerosólymam.

[Responsory3]
R. Repósita est mihi coróna justítiæ, 
* Quam reddet mihi Dóminus in illum diem justus judex.
V. Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem.
R. Quam reddet mihi Dóminus in illum diem justus judex.
&Gloria
R. Quam reddet mihi Dóminus in illum diem justus judex.

[Lectio4]
Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de grátia et líbero arbítrio
!Cap. 6-7
Apóstolus Paulus, quem certe invénimus sine ullis méritis bonis, immo cum multis méritis malis, Dei grátiam consecútum, reddéntis bona pro malis, videámus quid dicat, sua jam propinquánte passióne, scribens ad Timótheum: Ego enim jam ímmolor, inquit, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. Ista útique jam mérita sua bona commémorat; ut post bona mérita consequátur corónam, qui post mérita mala consecútus est grátiam. Dénique atténdite quid sequátur: Súperest, inquit, mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex. Cui rédderet corónam justus judex, si non donásset grátiam miséricors Pater? Et quómodo esset ista coróna justítiæ, nisi præcessísset grátia, quæ justíficat ímpium? Quómodo ista débita redderétur, nisi prius illa gratúita donarétur?

[Responsory4]
R. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole, prædicator veritátis in univérso mundo, 
* Per quem omnes gentes cognovérunt grátiam Dei.
V. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
R. Per quem omnes gentes cognovérunt grátiam Dei.

[Lectio5]
Proínde considerémus ipsa mérita Apóstoli Pauli, quibus dixit corónam redditúrum júdicem justum, et videámus utrum mérita ipsíus tamquam ipsíus, id est, ex ipso ei comparáta, an dona sint Dei. Bonum, inquit, certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. Primo ista bona ópera, si non ea præcessíssent cogitatiónes bonæ, nulla essent. Atténdite ítaque quid de ipsis cogitatiónibus dicat; ait enim scribens ad Corínthios: Non quia idónei sumus cogitáre áliquid a nobis, tamquam a nobismetípsis; sed sufficiéntia nostra ex Deo est. Deínde síngula inspiciámus.

[Responsory5]
R. Grátia Dei sum id quod sum: 
* Et grátia ejus in me vacua non fuit, sed semper in me manet.
V. Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes.
R. Et grátia ejus in me vacua non fuit, sed semper in me manet.

[Lectio6]
Bonum, inquit, certámen certávi. Quæro qua virtúte certáverit, utrum quæ illi ex semetípso fúerit, an quæ désuper data sit? Sed absit ut tantus doctor ignoráverit legem Dei, cujus vox est in Deuteronómio: Ne dicas in corde tuo: Fortitúdo mea et poténtia manus meæ fecit mihi virtútem magnam hanc; sed memoráberis Dómini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitúdinem fácere virtútem. Quid autem prodest bonum certámen, nisi sequátur victória? Et quis dat victóriam, nisi ille, de quo dicit ipse: Grátias Deo, qui dat nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum?

[Responsory6]
R. Saulus, qui et Paulus, magnus prædicátor, 
* A Deo confortátus convalescébat, et confundébat Judæos.
V. Osténdens quia hic est Christus, Fílius Dei.
R. A Deo confortátus convalescébat, et confundébat Judæos.
&Gloria
R. A Deo confortátus convalescébat, et confundébat Judæos.

[Lectio94]
Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de grátia et líbero arbítrio
!Cap. 6-7
Apóstolus Paulus, quem certe invénimus sine ullis méritis bonis, immo cum multis méritis malis, Dei grátiam consecútum, reddéntis bona pro malis, videámus quid dicat, sua jam propinquánte passióne, scribens ad Timótheum: Ego enim jam ímmolor, inquit, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. Ista útique jam mérita sua bona commémorat; ut post bona mérita consequátur corónam, qui post mérita mala consecútus est grátiam. Dénique atténdite quid sequátur: Súperest, inquit, mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex. Cui rédderet corónam justus judex, si non donásset grátiam miséricors Pater? Et quómodo esset ista coróna justítiæ, nisi præcessísset grátia, quæ justíficat ímpium? Quómodo ista débita redderétur, nisi prius illa gratúita donarétur?
&teDeum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 10:16-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Et réliqua.
_
Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
!Homilia 34 in Matth., longe post initium
Sed dícere vidétur: Nolíte turbári, si, cum vos inter lupos mitto, tamquam oves et colúmbas esse júbeo. Nam, etsi possum contrárium quoque præstáre, et non permíttere ut grave áliquid patiámini, nec lupis tamquam oves subjécti sitis, sed effícere ut leónibus terribilióres evadátis; tamen sic éxpedit fíeri: hoc et vos quoque illustrióres fáciet, et meam declarábit virtútem. Sic enim póstea dixit Paulo: Súfficit tibi grátia mea, nam virtus mea in infirmitáte perfícitur. Ipse ígitur vos ut tales essétis feci.

[Responsory7]
R. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, 
* Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit, ut digni efficiámur grátia Dei.
V. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apostole, prædicátor veritátis.
R. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit, ut digni efficiámur grátia Dei.

[Lectio8]
Sed inspiciámus quam prudéntiam éxigit: serpéntis certe. Nam, quemádmodum serpens totum seípsum tradit, nec mínimum curat si ipsum quoque corpus incídi necésse sit, dúmmodo caput suum íntegrum servet; eódem tu quoque modo, præter fidem cétera pérdere non cures, sive pecúnias, sive corpus, sive étiam vitam ipsam profúndere necésse sit. Fides enim caput est et radix; qua serváta, etiámsi ómnia perdas, ómnia tamen rursus majóre cum glória recuperábis. Idcírco nec símplices solum jussit esse, nec prudéntes solum; sed ambo hæc in unum míscuit, ut ea in virtútem convertántur.

[Responsory8]
R. Damasci, præpósitus gentis Aretæ regis vóluit me comprehéndere: 
* Et a frátribus per murum demíssus sum in sporta, * Et sic evasi manus ejus in nómine Dómini.
V. Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi scit quia non mentior.
R. Et a frátribus per murum demissus sum in sporta.
&Gloria
R. Et sic evasi manus ejus in nómine Dómini.

[Lectio9]
Quod si rebus ipsis id ita fíeri vidére desíderas, lege Actuum Apostolórum librum; perspícies profécto, cum sæpe Judæórum pópulus in Apóstolos insurréxerit ac dentes exacúerit, illos, colúmbæ simplicitátem imitándo et cum decénti modéstia respondéndo, iram ipsórum superásse, furórem exstinxísse, ímpetum retardásse. Nam, cum illi dícerent: Nonne præcipiéndo præcépimus vobis, ne docerétis in nómine isto? quamvis innúmera possent édere mirácula, nihil tamen ásperum neque dixérunt neque fecérunt; sed summa cum mansuetúdine respondéntes dicébant: Si justum est vos audíre magis quam Deum, judicáte. Perspexísti simplicitátem colúmbæ, vide nunc serpéntis prudéntiam: Non enim póssumus, ínquiunt, nos quæ vídimus et audívimus, non loqui.
&teDeum

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera

[Capitulum Laudes]
!2. Tim 4:7-8
v. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex.
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
@Commune/C1:Hymnus Vespera

[HymnusM Laudes]
@Commune/C1:HymnusM Vespera

[Versum 2]
@:Versum 1

[Ant 2]
Vos qui secúti estis me, * sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël, dicit Dóminus.

[Lectio Prima]
!1 Cor 15:9-10
v. Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit.

[Capitulum Sexta]
!2. Cor. 12:7-9
v. Ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ, ángelus sátanæ, qui me colaphízet: propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me, et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea.
$Deo gratias

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias
