[Officium]
Impressionis Stigmatum S. Francisci

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C5
(sed rubrica 196)
;;Simplex;;1.1;;vide C5

[Rule]
vide C5;
9 lectiones

[Hymnus Vespera]
@Commune/C4:Hymnus Vespera:s/Scándere sedes/Vúlnera Christi/

[Versum 1]
V. Signasti, Domine, servum tuum Franciscum.
R. Signis redemptionis nostræ.

[Oratio]
Dómine Jesu Christe, qui, frigescénte mundo, ad inflammándum corda nostra tui amóris igne, in carne beatíssimi Francísci passiónis tuæ sacra Stígmata renovásti: concéde propítius; ut ejus méritis et précibus crucem júgiter ferámus, et dignos fructus pæniténtiæ faciámus:
$Qui vivis

[Hymnus Matutinum]
@Sancti/09-17:Hymnus Vespera

[Lectio1]
De Epistola beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
!Gal 5:25-26; 6:1-6
25 Si Spíritu vívimus, spíritu et ambulemus. 
26 Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, invicem provocántes, invicem invidéntes. 
1 Fratres, etsi præoccupátus fúerit homo in aliquo delícto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instrúite in spíritu lenitátis consíderans te ipsum, ne et tu tenteris. 
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplébitis legem Christi. 
3 Nam, si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. 
4 Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit et non in altero. 
5 Unusquisque enim onus suum portabit. 
6 Communicet autem is qui catechizátur verbo, ei qui se catechízat in ómnibus bonis.

[Lectio2]
!Gal 6:7-13
7 Nolíte errare: Deus non irridétur. 
8 Quæ enim seminaverit homo hæc et metet. Quóniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem; qui autem seminat in spiritu, de spíritu metet vitam ætérnam. 
9 Bonum autem faciéntes non deficiámus; témpore enim suo metémus non deficiéntes. 
10 Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. 
11 Vidéte quálibus litteris scripsi vobis mea manu. 
12 Quicúmque enim volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur. 
13 Neque enim qui circumcidúntur, legem custódiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

[Lectio3]
!Gal 6:14-18
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 
15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium, sed nova creatura. 
16 Et quicúmque hanc regulam secúti fúerint, pax super illos et misercordia et super Israël Dei. 
17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim Stígmata Dómini Jesu in corpore meo porto.
18 Gratia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

[Lectio4]
Ex Commentariis sancti Bonaventuræ Episcopi
!Legenda S. Francisci cap. 13
Fidelis revera famulus et minister Christi, Franciscus, biennio antequam spíritum redderet cælo, cum in loco excélso seorsum, qui mons Alverniæ dícitur, quadragenárium ad honórem Archangeli Michaélis jejunium inchoasset, supernæ contemplatiónis dulcédine abundantius sólito superfusus ac cæléstium desideriórum ardentiori flamma succénsus, supernárum cœpit immissiónum cumulatius dona sentire. Dum ígitur seráphicis desideriórum ardóribus sursum agerétur in Deum, et afféctus compassiva teneritúdine in eum transformarétur, cui ex caritate nimia crucifigi complácuit; quodam mane circa festum Exaltatiónis sanctæ Crucis, in látere montis orans, vidit quasi spéciem uníus Séraphim, sex alas tam fúlgidas quam ignítas habentem, de cælórum sublimitate descendere. Qui, volatu celerrimo ad áëris locum viro Dei propinquum perveniens, non solum alatus, sed et crucifixus appáruit; manus quidem et pedes habens extensos et cruci affixos, alas vero sic miro modo hinc inde dispositas, ut duas supra caput erigeret, duas ad volándum extenderet, duabus vero réliquis totum corpus circumplecténdo velaret. Hoc videns veheménter obstupuit, mixtumque dolori gáudium mens ejus incurrit, dum et in gratióso ejus aspectu, sibi tam mirabíliter quam familiáriter apparentis, excessivam quamdam concipiebat lætítiam, et dira conspecta crucis affixio ipsíus ánimam compassívi dolóris gládio pertransívit.

[Lectio5]
Intelléxit quidem, illo docénte interius qui et apparebat exterius, quod, licet passiónis infirmitas cum immortalitate spíritus seráphici nullátenus conveníret, ideo tamen hujusmodi visio suis fuerat præsentáta conspéctibus, ut amícus ipse Christi prænosceret, se, non per martyrium carnis sed per incendium mentis, totum in Christi Jesu crucifixi expressam similitúdinem transformándum. Dispárens ítaque visio, post arcanum ac familiare collóquium, mentem ipsíus seráphico interius inflammávit ardore; carnem vero Crucifixo conformi exterius insignívit effigie, tamquam si ad ignis liquefactivam virtútem præámbulam sigillativa quædam esset impréssio subsecuta. Statim namque in mánibus et pédibus ejus apparere cœpérunt signa clavórum, ipsórum capítibus in inferióri parte mánuum et superiori pedum apparéntibus, et eórum acumínibus exsisténtibus ex adverso. Dextrum quoque latus, quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod sæpe, sánguinem sacrum effúndens, túnicam et femoralia respergebat.

[Lectio6]
Postquam ígitur novus homo Franciscus novo et stupéndo miraculo cláruit, cum singulari privilegio retroactis sæculis non concesso insignítus appáruit, sacris vidélicet Stigmátibus decoratus, descéndit de monte secum ferens Crucifixi effigiem, non in tábulis lapídeis vel ligneis manu figuratam artíficis, sed in carneis membris descriptam digito Dei vivi. Quóniam sacraméntum regis seraphicus vir abscóndere bonum esse optime norat, secreti regalis cónscius, signácula illa sacra pro viribus occultábat. Verum, quia Dei est ad glóriam suam magna revelare quæ facit, Dóminus ipse, qui signácula illa sacra pro viribus occultábat. Verum, quia Dei est ad glóriam suam magna revelare quæ facit, Dóminus ipse, qui signácula illa secrete impresserat, miracula quædam aperte per ipsa monstrávit; ut illórum occúlta et mira vis Stígmatum manifesta patéret claritate signórum. - Porro rem admirábilem ac tantopere testatam atque in pontificiis diplomátibus præcipuis laudibus et favóribus exáltatam, Benedíctus Papa undecimus anniversaria solemnitate celebrari vóluit; quam póstea Paulus quintus Pontifex maximus, ut corda fidelium in Christi crucifixi accenderéntur amórem, ad universam Ecclésiam propagávit.

[Lectio94]
Francíscus singulári privilégio retroáctis sæculis non concésso insignítus appáruit, cum sacris Stigmátibus decorátus descéndit de monte, secum ferens Crucifíxi effígiem, non in tábulis lapídeis vel lígneis manu figurátam artíficis, sed in cárneis membris descríptam dígito Dei vivi. Quóniam sacraméntum regis seráphicus vir abscóndere bonum esse óptime norat, secréti regális cónscius, signácula illa sacra pro víribus occultábat. Verum, quia Dei est ad glóriam suam magna reveláre quæ facit, Dóminus ipse, qui signácula illa secréte imprésserat, mirácula quædam apérte per ipsa monstrávit; ut illórum occúlta et mira vis Stígmatum manifésta patéret claritáte signórum. - Porro rem admirábilem ac tantópere testátam atque in pontifíciis diplomátibus præcípuis láudibus et favóribus exaltátam, Benedíctus Papa undécimus anniversária solemnitáte celebrári vóluit; quam póstea Paulus quintus Póntifex máximus, ut corda fidélium in Christi crucifíxi accenderéntur amórem, ad univérsam Ecclésiam propagávit.
&teDeum

[Lectio7]
@Commune/C2:Lectio7 in 2 loco

[Lectio8]
@Commune/C2:Lectio8 in 2 loco

[Responsory8]
R. Mihi absit gloriari, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi; 
* Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
V. Ego enim Stígmata Dómini Jesu in corpore meo porto.
R. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
&Gloria
R. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

[Lectio9]
@Commune/C2:Lectio9 in 2 loco

[Hymnus Laudes]
@Commune/C5::s/Migrávit inter sidera/Christi recépit Stígmata/
