[Officium]
Ss. Angelorum Custodum

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;vide C4
(sed rubrica 1963)
;;Duplex;;3;;vide C4

[Rule]
vide C4;
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Psalm5 Vespera3=137
Horas1960 feria

[Ant Vespera]
Angelis suis * Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Laudémus Dóminum, * quem laudant Angeli, quem Chérubim et Séraphim, sanctus, sanctus, sanctus proclámant.
Angeli eórum * semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.
Benedíctus Deus, * qui misit Angelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.
Laudáte Deum, * omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes Virtútes ejus.

[Hymnus Vespera]
v. Custódes hóminum psállimus Angelos,
Natúræ frágili quos Pater áddidit
Cæléstis cómites, insidiántibus
Ne succúmberet hóstibus.
_
Nam, quod corrúerit próditor ángelus,
Concéssis mérito pulsus honóribus,
Ardens invídia péllere nítitur
Quos cælo Deus ádvocat.
_
Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola,
Avértens pátria de tibi crédita
Tam morbos ánimi quam requiéscere
Quidquid non sinit íncolas.
_
Sanctæ sit Tríadi laus pia júgiter,
Cujus perpétuo númine máchina
Triplex hæc régitur, cujus in ómnia 
Regnat glória sǽcula.
Amen.

[Versum 1]
@Sancti/05-08:Versum 3

[Ant 1]
Omnes sunt administratórii * Spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hereditátem capiunt salútis.

[Oratio]
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére.
$Per Dominum

[Invit]
Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

[Hymnus Matutinum]
@:Hymnus Vespera

[Ant Matutinum]
Dóminus, Deus * cæli et terræ, ipse mittet Angelum suum coram te.;;8
Deus meus * misit Angelum suum et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi.;;10
Bene ambulétis, * et Dóminus sit in itínere vestro, et Angelus ejus comitétur vobíscum.;;14
Cum essem vobíscum, * per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite et cantáte ei.;;18
Tollens se Angelus Dómini, * qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos.;;23
Immíttet Angelus Dómini * in circúitu timéntium eum, et erípiet eos.;;33
Misit Dóminus * Angelum suum, qui percússit omnem virum robústum et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum.;;95
Adoráte Dóminum * omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion.;;96
Benedícite Dómino, * omnes Angeli ejus, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.;;102

[Nocturn 1 Versum]
@Sancti/05-08

[Nocturn 2 Versum]
@Sancti/05-08

[Nocturn 3 Versum]
@Sancti/05-08

[Lectio1]
De libro Exodi
!Exod 23:20-23
20 Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat in locum quem parávi. 
21 Obsérva eum et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes, quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. 
22 Quod, si audíeris vocem ejus et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te. 
23 Præcedétque te Angelus meus.

[Responsory1]
R. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis: 
* In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
V. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei.
R. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

[Lectio2]
De Zacharía Prophéta
!Zach 1:7-11
7 Factum est verbum Dómini ad Zacharíam, fílium Barachíæ fílii Addo, prophétam, dicens: 
8 Vidi per noctem, et ecce Vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii et albi, 
9 et dixi: Quid sunt isti, Dómine mi? Et dixit ad me Angelus qui loquebátur in me; Ego osténdam tibi quid sint hæc. 
10 Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram. 
11 Et respondérunt Angelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur et quiéscit.

[Responsory2]
R. Respóndit Angelus Dómini et dixit: Dómine exercítuum,
* Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et úrbium Juda, quibus irátus es?
V. Iste enim septuagésimus annus est.
R. Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et úrbium Juda, quibus irátus es?

[Lectio3]
!Zach 2:1-5
1 Et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funículus mensórum; 
2 et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Jerúsalem et vídeam quanta sit latitúdo ejus, et quanta longitúdo ejus. 
3 Et ecce Angelus qui loquebátur in me, egrediebátur, et Angelus álius egrediebátur in occúrsum ejus 
4 et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum dicens: Absque muro habitábitur Jerúsalem, præ multitúdine hóminum et jumentórum in médio ejus.
5 Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio ejus.

[Responsory3]
R. In conspéctu géntium nolíte timére; vos enim in córdibus vestris adoráte et timéte Dóminum; 
* Angelus enim ejus vobíscum est.
V. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.
R. Angelus enim ejus vobíscum est.
&Gloria
R. Angelus enim ejus vobíscum est.

[Lectio4]
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
!In Psalmum Qui habitat
Angelis suis mandávit de te. Mira dignátio, et vere magna diléctio caritátis. Quis enim? quibus? de quo? quid mandávit? Studióse considerémus, fratres, diligénter commendémus memóriæ hoc tam grande mandátum. Quis enim mandávit? cujus sunt Angeli? cujus mandátis obtémperant? cujus obédiunt voluntáti? Nempe Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Nec cunctántur quin étiam in mánibus tollant te. Summa ergo Majéstas mandávit Angelis, et Angelis suis mandávit. Illis útique sublímibus, tam beátis quam próximis sibi cohæréntibus et vere domésticis mandávit de te. Tu quis es? Quid est homo, quod memor es ejus? aut fílius hóminis, quóniam réputas eum? Quasi vero non sit homo putrédo, et fílius hóminis vermis! Sed quid putas mandávit de te? Ut custódiant te.

[Responsory4]
R. Vivit ipse Dóminus,
* Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc eúntem et ibi commorántem et inde huc reverténtem.
V. Et non permísit me Dóminus ancíllam suam coinquinári.
R. Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc eúntem et ibi commorántem et inde huc reverténtem.

[Lectio5]
Quantam tibi debet hoc verbum inférre reveréntiam, afférre devotiónem, conférre fidúciam! Reveréntiam pro præséntia, devotiónem pro benevoléntia, fidúciam pro custódia. Caute ámbula, ut vidélicet cui adsunt Angeli, sicut eis mandátum est, in ómnibus viis tuis. In quovis diversório, in quovis ángulo, Angelo tuo reveréntiam habe. Tu ne áudeas illo præsénte, quod vidénte me non audéres. An præséntem esse dúbitas, quem non vides? Quid si audíres? quid si tángeres? quid si olfáceres? Vide, quia non solo visu, rerum præséntia comprobétur.

[Responsory5]
R. Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem, et excússit flammam ignis de fornáce;
* Et non tétigit eos omníno ignis neque contristávit.
V. Benedíctus Deus eórum, qui misit Angelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.
R. Et non tétigit eos omníno ignis neque contristávit.

[Lectio6]
In ipso ítaque, fratres, affectuóse diligámus Angelos ejus, tamquam futúros aliquándo coherédes nostros, ínterim vero actóres et tutóres, a Patre pósitos et præpósitos nobis. Quid sub tantis custódibus timeámus? Nec superári nec sedúci, minus autem sedúcere possunt, qui custódiunt nos in ómnibus viis nostris. Fidéles sunt, prudéntes sunt, poténtes sunt: quid trepidámus? Tantum sequámur eos, adhæreámus eis, et in protectióne Dei cæli commorémur. Quóties ergo gravíssima cérnitur urgére tentátio et tribulátio véhemens imminére, ínvoca custódem tuum, ductórem tuum, adjutórem tuum in opportunitátibus, in tribulatióne; incláma eum et dic: Dómine, salva nos, perímus.

[Responsory6]
R. In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, 
* Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.
V. In dilectióne sua et indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sæculi.
R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.
&Gloria
R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 18:1-10
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et réliqua.
_
Homilía sancti Hilarii Epíscopi
!Comment. in Matth. can. 18, post initium
Nónnisi revérsos in natúram puerórum introíre regnum cælórum Dóminus docet: id est, per simplicitátem puerílem vítia córporum nostrórum animǽque revocánda. Púeros autem, credéntes omnes per audiéntiæ fidem nuncupávit. Hi enim patrem sequúntur, matrem amant, próximo velle malum nesciunt, curam opum négligunt; non insoléscunt, non odérunt, non mentiúntur, dictis credunt, et quod áudiunt, verum habent. Reverténdum ígitur est ad simplicitátem infántium; quia, in ea collocáti, spéciem humilitátis Domínicæ circumferémus.

[Responsory7]
R. Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia;
* Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mítteret ad salútem Israël.
V. Cum páriter prompto ánimo procéderent, Jerosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida.
R. Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mítteret ad salútem Israël.

[Lectio8]
Væ huic mundo ab scándalis. Humílitas passiónis scándalum mundo est. In hoc enim máxime ignorántia detinétur humána, quod sub deformitáte crucis, ætérnæ glóriæ Dóminum nóluit accípere. Et quid mundo tam periculósum, quam non recepísse Christum? Ideo vere necésse esse ait veníre scándala; quia, ad sacraméntum reddéndæ nobis æternitátis, omnis in eo passiónis humílitas esset explénda.

[Responsory8]
R. Tu, Dómine, qui misísti Angelum tuum sub Ezechía rege Juda et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia,
* Et nunc, Dominátor cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.
V. Ut métuant qui cum blasphémia veniunt advérsus sanctum pópulum tuum.
R. Et nunc, Dominátor cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.
&Gloria
R. Et nunc, Dominátor cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui.

[Lectio9]
Vidéte ne contemnátis unum de pusíllis istis, qui credunt in me. Aptíssimus vínculum mútui amóris impósuit, ad eos præcípue qui vere in Dómino credidíssent. Pusillórum enim Angeli quotídie Deum vident: quia Fílius hóminis venit salváre quæ pérdita sunt. Ergo et Fílius hóminis salvat, et Deum Angeli vident, et Angeli pusillórum præsunt fidélium oratiónibus. Præésse Angelos absolúta auctóritas est. Salvatórum ígitur per Christum oratiónes Angeli quotídie Deo ófferunt. Ergo periculóse ille contémnitur, cujus desidéria ac postulatiónes ad ætérnum et invisíbilem Deum, ambitióso Angelórum famulátu ac ministério, pervehúntur.
&teDeum

[Versum 0]
V. Muro tuo inexpugnábili tuæ custódi nos, Angele Dei.
R. Et armis tuæ poténtiæ prótege nos semper.

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera

[Capitulum Laudes]
!Exod. 23:20-21
v. Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum, quem parávi. Obsérva eum et audi vocem ejus.
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
v. Ætérne Rector síderum
Qui, quidquid est, poténtia
Magna creásti, nec regis
Minóre providéntia:
_
Adésto supplicántium
Tibi reórum cœ́tui,
Lucísque sub crepúsculum
Lucem novam da méntibus.
_
Tuúsque nobis Angelus
Eléctus ad custódiam,
Hic adsit; a contágio
Ut críminum nos prótegat.
_
Nobis dracónis ǽmuli
Versútias extérminet;
Ne rete frauduléntiæ
Incáuta nectat péctora.
_
Metum repéllat hóstium
Nostris procul de fínibus;
Pacem procúret cívium,
Fugétque pestiléntiam.
_
Deo Patri sit glória, 
Qui, quos redémit Fílius
Et Sanctus unxit Spíritus,
Per Angelos custódiant.
Amen.

[HymnusM Laudes]
v. Orbis Patrátor óptime,
Qui quidquid est poténtia
Magna creásti, nec regis
Minóre providéntia:
_
Adésto supplicántium
Tibi reórum cœ́tui,
Lucísque sub crepúsculum
Lucem novam da méntibus.
_
Tuúsque nobis Angelus
Signátus ad custódiam,
Hic adsit, a contágio
Qui críminum nos prótegat.
_
Serpéntis nobis ǽmuli
Calúmnias extérminet,
Ne rete frauduléntiæ
Incáuta nectat péctora.
_
Metum propéllat hóstium
Nostris procul de fínibus:
Pacem procúret cívium,
Fugétque pestiléntiam.
_
Deo Patri sit glória,
Qui quos redémit Fílius,
Et Sanctus unxit Spíritus,
Per Angelos custódiat. 
Amen.

[Versum 2]
@:Versum 1

[Ant 2]
Revérsus est * Angelus qui loquebátur in me, et suscitávit me; quasi virum qui suscitátur a somno suo.

[Lectio Prima]
!Exod 23:22-23
v. Quod, si audíeris vocem ejus et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te. Præcedétque te Angelus meus.

[Responsory Breve Tertia]
@Sancti/05-08

[Versum Tertia]
@Sancti/05-08

[Capitulum Sexta]
!Exod. 23:21
v. Nec contemnéndum putes, quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo.
$Deo gratias

[Responsory Breve Sexta]
@Sancti/05-08

[Versum Sexta]
@Sancti/05-08

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Responsory Breve Nona]
@Sancti/05-08

[Versum Nona]
@Sancti/05-08

[Ant Vespera 3]
@:Ant Vespera

[Versum 3]
@:Versum 1

[Ant 3]
Sancti Angeli, * custódes nostri, deféndite nos in prǽlio, ut non pereámus in treméndo judício.
