[Officium]
S. Martini Papæ et Martyris

[Rank]
;;Semiduplex;;2.2;;vide C2b-1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Commemoratio;;1;;vide C2b-1

[Rule]
vide C2b-1;
9 lectiones

[Name]
Martíni
(sed communi Summorum Pontificum)
Martínum

[Lectio4]
Martinus, Tuderti in Umbria natus, inítio pontificatus, et litteris et legatiónibus missis operam dedit, ut Paulum Constantinopolitanum patriarcham a nefaria hæresi ad catholicæ fidei veritátem revocaret. Qui, Constante imperatóre hæretico fretus, eo améntiæ progréssus fuerat, ut Sedis apostolicæ legatos varie in insulas relegarit. Quo ejus scélere commótus Pontifex, coacto Romæ concílio centum quinque episcopórum, eum condemnávit.

[Lectio5]
Quæ causa fuit Constanti mitténdi in Italiam Olympium exarchum, ut Martinum Pontificem interficiéndum aut ad se perducéndum curaret. Igitur Olympius, Romam veniens, lictori mandat ut Pontificem, dum in basilica sanctæ Maríæ ad Præsepe Missárum solemnia celebraret, occíderet. Quod ubi lictor aggréditur, cæcus repénte factus est.

[Lectio6]
Constanti autem imperatóri ex eo témpore multæ calamitátes incidérunt; quibus níhilo mélior factus, Theodórum Callíopam ad Urbem mittens, imperat ut Pontifici manus injíciat. A quo per fraudem captus Martinus et Constantinopolim perductus, deínde in Chersonesum relegátus; ibi ob catholicam fidem ærumnis confectus, sextodecimo Kalendas Octobris cessit e vita, clarus miraculis. Cujus corpus, Romam póstea translátum, in ecclésia conditum est, quæ sanctórum Silvestri et Martini nómine dedicáta erat. Præfuit Ecclésiæ annos sex, mensem unum, dies viginti sex. Habuit ordinatiónes duas mense Decembri, quibus creávit presbyteros undecim, diaconos quinque, episcopos per diversa loca trigínta tres.

[Lectio94] (communi Summorum Pontificum)
Martínus, Tudérti in Umbria natus, inítio pontificátus, et lítteris et legatiónibus missis óperam dedit, ut ad cathólicam veritátem revocáret Paulum Constantinopolitánum hæréticum, qui, Constánte imperatóre fretus, vel ipsos apostólicæ Sedis legátos várias in ínsulas relegáverat. Hoc scélere commótus Póntifex, coácto Romæ concílio centum quinque episcopórum, eum condemnávit. Quo duránte concílio, imperátor in Itáliam Olýmpium exárchum misit, qui summum Pontíficem extrúderet. Verum cum Olýmpius nullum Martíno malum inférre potuísset, et mox misérrime decessísset; Theodórus Callíopas, jussu imperatóris, basílica Lateranénsi proximísque pontificálibus ǽdibus occupátis, Martínum vi captum primo in ínsulam Naxum relegávit, dein Constantinópolim perdúxit. Ibi sanctus Póntifex, in víncula conjéctus, ludíbria et contumélias expértus est, donec pulsus in Chersonésum, ob cathólicam fidem ærúmnis et inópia conféctus, cessit e vita, pontificátus sui anno octávo incépto. Ejus corpus, Romam póstea translátum, in ecclésia cónditum est, quæ sanctórum Silvéstri et Martíni nómine dedicáta est.
&teDeum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discipulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua.
_
Homilía sancti Leónis Papæ.
!Sermo 2 in anniversari assumptionis suæ ante medium
Cum, sicut evangelica lectióne reserátum est, interrogasset Dóminus discipulos, quem ipsum (multis diversa opinántibus) crederent; respondissétque beátus Petrus, dicens: Tu es Christus Fílius Dei vivi; Dóminus ait: Beátus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum: et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque solveris super terram, erit solutum et in cælis. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accepta fortitúdine petræ persevérans, suscepta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.

[Lectio8]
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus Fílius Dei vivi, quotídie Petrus dicit; et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magisterio hujus vocis imbuitur. Hæc fides diabolum vincit et captivórum ejus víncula dissolvit. Hæc érutos mundo, ínserit cælo, et portæ ínferi advérsus eam prævalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate muníta est, ut eam neque hæretica umquam corrumpere pravitas, nec pagána potúerit superare perfidia. His ítaque modis, dilectíssimi, rationábile obsequio celebrétur hodiérna festívitas: ut in persona humilitátis meæ ille intelligátur, ille honorétur, in quo et ómnium pastórum sollicitudo, cum commendatárum sibi óvium custódia persevérat, et cujus étiam dignitas in indigno heréde non déficit.

[Responsory8] (communi Summorum Pontificum)
@Sancti/01-16

[Lectio9]
Cum ergo cohortatiónes nostras áuribus vestræ sanctitátis adhibemus, ipsum vobis, cujus vice fungimur, loqui crédite: quia et illíus vos afféctu monémus, et non aliud vobis, quam quod docuit, prædicámus; obsecrántes, ut succincti lumbos mentis vestræ, castam et sobriam vitam in Dei timóre ducatis. Corona mea, sicut Apóstolus ait, et gáudium vos estis, si fides vestra, quæ ab inítio Evangélii in universo mundo prædicáta est, in dilectióne et sanctitáte permanserit. Nam licet omnem Ecclésiam, quæ in toto est orbe terrárum, cunctis oporteat florere virtútibus; vos tamen præcipue inter ceteros pópulos decet meritis pietátis excellere, quos in ipsa apostolicæ petræ arce fundatos, et Dóminus noster Jesus Christus cum ómnibus redémit, et beátus Apóstolus Petrus præ ómnibus erudívit.
&teDeum
