[Rank]
De V die infra Octavam Concept. Immac. Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2.19;;vide Sancti/12-08

[Rule]
vide Sancti/12-08;
9 lectiones;
Doxology=Nat
(rubrica cisterciensis) Psalmi Feria

[Lectio4]
!Ex Bulla dogmatica Pii Papæ noni
Quoniam quæ ad cultum pertinent, intimo plane vinculo cum ejusdem objecto conserta sunt, neque rata et fixa manere possunt, si illud anceps sit et in ambiguo versetur, idcirco decessores nostri Romani Pontifices omni cura Conceptionis cultum amplificantes illius etiam objectum ac doctrinam declarare, et inculcare impensissime studuerunt. Etenim clare aperteque docuere, festum agi de Virginis Conceptione, atque uti falsam et ab Ecclesiæ mente alienissimam proscripserunt illorum opinionem qui non Conceptionem ipsam, sed sanctificationem ab Ecclesia coli arbitrarentur et affirmarent.

[Lectio5]
Neque mitius cum iis agendum esse existimarunt, qui ad labefactandam de Immaculata Virginis Conceptione doctrinam excogitato inter primum atque alterum Conceptionis instans et momentum discrimine, asserebant, celebrari quidem Conceptionem sed non pro primo instanti atque momento. Ipsi namque prædecessores nostri suarum partium esse duxerunt, et beatissimæ Virginis Conceptionis festum, et Conceptionem pro primo instanti tamquam verum cultus objectum omni studio tueri ac propugnare. Hinc decretoria plane verba, quibus Alexander septimus decessor noster sinceram Ecclesiæ mentem declaravit, inquiens: Sane vetus est Christifidelium erga ejus beatissimam Matrem Virginem Mariam pietas sentientium, ejus animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuísse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Jesu Christi ejus Filii humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis præservatam immunem, atque in hoc sensu ejus Conceptionis festivitatem solemni ritu colentium et celebrantium.

[Lectio6]
Atque illud in primis solemne quoque fuit iisdem decessoribus nostris, doctrinam de Immaculata Dei Matris Conceptione sartam tectamque omni cura, studio et contentione tueri. Etenim non solum nullatenus passi sunt, ipsam doctrinam quovis modo a quopiam notari atque traduci, verum étiam longe ulterius progressi, perspicuis declarationibus iteratisque vicibus edixerunt: Doctrinam qua Immaculatam Virginis Conceptionem profitemur, esse, suoque merito haberi cum ecclesiastico cultu plane consonam, eamque veterem, ac prope universalem et ejusmodi, quam Romana Ecclesia sibi fovendam tuendamque susceperit, atque omnino dignam, quæ in sacra ipsa liturgia, solemnioribusque precibus usurparetur. Neque his contenti, ut ipsa de Immaculato Virginis Conceptu doctrina inviolata persisteret, opinionem huic doctrinæ adversam, sive publice, sive privatim, defendi posse severissime prohibuere, eamque multiplici veluti vulnere confectam esse voluerunt.

[Lectio94]
Mexici, in colle Tepeyacensi, anno millesimo quingentesimo  trigesimo primo Deipara Virgo Maria Joanni Didaco neophyto, uti pie traditur, sese re videndam præbuit, eique ad antistitem Joánnem de Zumarraga mandatum dedit, quod et instanter iteravit, de æde sibimet inibi construenda. Episcopus vero signum expetiit. Mox neophytum patruo morituro  sacramenta longinquius ab apparitionis loco quærentem, tertio visu dignatur alma Mater, a de patrui sanitate serenat, rosasque extra tempus obortas, in  ejus pallio compositas, ad episcopum deferri jubet. Cujus in  conspectu rosis effusis, Mariæ imago, ipsi pallio impressa, uti traditur, mirum in modum præsentibus apparuit. Quæ in sacello episcopali primum asservata, dein ad exstructam ædem in colle Tepeyacensi translata, denique in magnifico templo excepta est, quo turmatim plebes Mexicanæ magis magisque convenire cœperunt, venerationis gratia et frequentiæ miraculorum. Ideoque tamquam præsentissimum præsidium Mexicani antistites, universo populo plaudente, beatam Virginem Mariam de Guadalupe in primariam Patronam gentis Mexicanæ elegerunt, quod Benedicus decimus quartus apostolica auctoritate rite confirmavit. Leo tertius decimus sacram effigiem aurea corona, Columbi recurrente die, anno millesino  octingentesimo nonagesimo quinto per Mexicanum archiepiscopum  decoravit. Sanctus vero Pius decimus beatam Virginem Guadalupensem universæ Americæ Latinæ Patronam declaravit.	
&teDeum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 1:26-28
In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et réliqua.
_
Homilia sancti Tharásii Epíscopi
!De Præsentatióne Deiparæ
Quibus te laudibus cumulabimus, Maria? O puella immaculata; o virgo impolluta; mulierum ornamentum filiarum nitor! O mater Virgo sancta, tu benedicta inter mulieres; tu celebrata propter innocentiam; tu obsignata virginitate. Tu Adami maledicti expiatio; tu debiti Hevæ solutio. Tu Abelis purissima oblatio; primogenitorum delectus; immaculatum sacrificium. Tu Enos in Deum spes non pudore suffusa; tu Enoch inita gratia, et in securam vitam migratio. Tu Noë arca, et secundæ regenerationis apud Deum conciliatio. Tu regni et sacerdotii Melchisedech perillustris splendor; tu Abrahami firma fiducia et promissionis futuræ posteritatis obsequens fides. Tu Isaac novum sacrificium et rationale holocaustum; tu Jacob in scalam ascensus causa, et fœcunditatis in duodecim tribus permanentis expressio nobilissima. Tu Judæ apparuisti secundum stirpem filia; tu Josephi pudicitia et veteris AEgypti, nimirum synagogæ Judæorum eversio, o Immaculata! Tu Moysis ejusdemque legislatoris liber divinitus concinnatus, in quo scriptum est sacramentum regenerationis, et divinis digitis insculpta in tabulis lex est tamquam in monte Sina, ubi novus Israël ab intelligibilium Aegyptiorum servitute vindicabitur, quemadmodum antiquus populus in solitudine manna et aqua de petra satiatus est, petra autem erat Christus e tuo gremio proditurus tamquam sponsus de thalamo. Tu Aaronis virga florescens; tu es Davidis filia fimbriis aureis circumvestita vario ornatu nitescens.

[Lectio8]
Tu es prophetarum speculum, et rerum ab illis prænuntiatarum exitus. Te enixe Ezechiel vaticinans appellavit portam clausam, per quam nemo hominum umquam transibit nisi Dominus Deus solus, et portam clausam conservabit. Te Isaias ille in primis grandiloquus prænuntiat virgam Jesse, ex qua flos Christus orietur, et fruticibus vitiorum exstirpatis radicitus, plantas divinæ cognitionis in agro inseret. Te Jeremias præmonstravit inquiens: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Judæ fœdus novum, quod constitui cum patribus eorum, ita significans adventum ortumque filii tui, et populum Gentium vocans ad Deum adorandum inde usque a finibus terræ. Te étiam Daniel vir desideriorum proclamavit montem ingentem, e quo Christus lapis angularis abscindetur, et simulacrum multiformis serpentis ruina atque exitio dissipabit. Te honoro agnam immaculatam, te prædico gratia plenam, te cano Dei habitationem puram et immaculatam. Et sane ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Per mulierem mortem lucrati sumus, per mulierem universa ipse rursus instaurabit. Per serpentem cibum accepimus amari saporis, per ipsum vero rursum vescemur cibo immortalitatis. Prima parens Heva Cainum in lucem edidit invidiæ et nequitiæ principem; unigenitus Filius tuus erit primogenitus vitæ et resurrectionis, O inauditum prodigium! O admirandam novitatem! O sapientiam nullis verbis coæquandam!

[Lectio9]
Nos autem populus Dei, gens sancta, congregatio acceptabilis, filii columbæ, soboles gratiæ in hac Virginis celebritate puris animis, impollutis labiis, multisonis linguis hymnos suavidicos extollamus. Illustre hoc festum, principem solemnitatem Angelis lætam et hominum prædicatione dignissimam, prouti par est, venerantes illud Ave Gabrielis cum reverentia et gaudio sancto conclamemus. Ave delicium Patris, per quam ad ultimos terræ fines Dei cognitio manavit. Ave Filii domicilium, de qua ille carne indutus prodivit. Ave sancti Spiritus habitaculum ineffabile. Ave sanctior Cherubim; ave gloriosior Seraphim; ave cælo altior; ave sole splendidior; ave luna micantior; ave multiplex astrorum nitor; ave levis nubes, quæ cælestem pluviam inspergis. Ave aura sancta, quæ spiritum malitiæ a terra dissipasti. Ave nobile præconium Prophetarum; ave Apostolorum auditus per totum orbem sonus; ave Mártyrum excellens confessio; ave Patriarcharum laudatissima prædicatio; ave Sanctorum summum ornamentum. Ave causa salutis omnium mortalium; ave regina pacis conciliatrix; ave matrum splendor immaculatus. Ave mediatrix omnium, qui sub cælo sunt; ave totius orbis reparatio; ave gratia plena, Dominus tecum, qui ante te, et ex te, et nobiscum. Ipsi laus cum Patre et sanctissimo et vivifico Spiritu, nunc et semper, et in infinita sæcula sæculorum. Amen.
&teDeum
