[Officium]
S. Antherus, Papæ et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2b

[Rule]
vide C2b
9 lectiones

[Name]
Anthéri
(sed communi summorum pontificum)
Anthérum

[Lectio4]
Antherus, natióne Græcus, patre Romulo, post sanctum Pontianura Romæ ordinátus est Epíscopus. Is gesta mártyrum diligénter a notáriis conquisivit ac in Ecclésia recondidit. Propter eam causam a Máximo Præfécto martyrio coronátus est tértio Nonas Januárii, sepultúsque in cœmetério Callísti via Appia Maximíno príncipe. Única ordinatióne, mense Decémbri, ordinávit Epíscopum Fundanæ civitátis in Campánia. Sedit in Pontificátu mensem unum, dies duódecim.

[Lectio5]
Sermo sancti Augustíni Epíscopi.
!De verbis Dómini 50
Pastor bonus Christus. Quid Petrus? Nonne fudisse pro óvibus, sed bonus pastor ? Nonne et ipse ánimam suam pro óvibus pósuit? Quid Paulus ? Quid céteri Apóstoli? Quid eórum témpora consequentes beáti Epíscopi mártyres? Quid étiam iste sanctus Antherus? Nonne omnes pastóres boni, non mercenarii, de quibus dícitur: Amen dico vobis, perceperunt mercédem suam? Omnes ergo illi pastóres boni, non solum quia sánguinem fuderunt, sed quia pro óvibus fuderunt. Non enim fuderunt elatione, sed caritáte.

[Lectio6]
Nam et apud hæréticos, qui propter iniquitátes, et erróres suos áliquid molestiarum perpessi fuérunt, nómine martyrii se jactant: ut hoc pállio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem vultis scire, in quo número habendi sunt, pastórem bonum, Paulum Apostolum audíte ; quóniam non omnes, qui córpora sua in passióne étiam ígnibus tradunt, æstimandi sunt sánguinem pótius contra oves. Si distribuero, inquit, ómnia mea paupéribus, et tradidero corpus meum, ut ardeam: jam ipsi sunt; sed vide quid séquitur; caritátem autem non habeam, nihil mihi prodest. Ecce venitur ad passiónem, ecce venitur et ad sánguinis effusionem, venitur et ad córporum incensionem; et tamen nihil prodes, quia cáritas deest. Adde caritátem, prosunt omnis: detrahe caritátem, nihil prosunt cétera.
