@Sancti/03-04cc

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2b-1

[Rule]
vide C2b-1;
9 lectiones

[Lectio4]
Lucius Románus patre Porphyrio, post sancti Cornélii consummationem, Románæ Ecclésiæ episcopátum ténuit. Sanxit, ut duo presbyteri ac tres diáconi, ecclesiástici causa testimonii, quovis loco epíscopum non desererent Pacem lapsis dandam, et pœniténtia acta, communicationis fructum negandum non esse, spíritu Dei plenus (ut sanctus Cypriánus scripsit), lítteris suis significávit. Ob Christi fidem exsílio relegátus, et post modum ad Ecclésiam suam incólumis redíre permíssus, tandem omni Ecclésiæ facultáte archidiacono suo Stéphano prius trádita, cápite truncatus est quarto Nonas Mártii, Gallo et Volusiáno princípibus. Duas hábuit ordinatiónes mense Decémbri, quibus presbyteros quátuor, epíscopos per divérsa loca septem creávit. Ejus corpus primo via Appia ad sanctum Xystum, in cœmetorio Callísti sepúltum, inde a Pascháli Papa in sanctæ Cæcíliæ títulum, una cum ejúsdem vírginis et sociórum corpóribus translátum, ibi sub sancto altári collocátum fuit.

[Lectio5]
De Epístola S. Cypriáni Epíscopi et Mártyris, et collegarum ejus ad S. Lucium Papam et Mártyrem. Nuper quidem tibi, frater carissime, gratulati sumus, cum te honóre geminato in Ecclésiæ suæ administratione Confessórem páriter et Sacerdótem constítuit divína dignatio. Sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis, atque univérsæ fraternitáti gratulamur, quod cum eádem glória, et láudibus vestris, reduces vos denuo ad suos fécerit benígna Dómini et larga protéctio; ut pascendo gregi pastor, et gubernandæ navi gubernator, et plebi regendæ rector redderetur: et appareret relegationem vestram sic divínitus esse dispositam, non ut epíscopus relegátus et pulsus ecclésias deesset, sed ut ad ecclésiam major redíret. Neque enim in tribus púeris minor fuit martyrii dígnitas, quia, morte frustrata, de camino ignis incolumes exierunt; aut non consummátus Daniel éxstitit in suis láudibus, quia, qui leónibus missus fúerat ad prædam, protéctus a Dómino vixit ad glóriam. In Confessoribus Christi diláta martyria non mérita confessiónis minuunt, sed magnália divínæ protectiónis ostendunt.

[Lectio6]
Repræsentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres púeri prædicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardére flammis, ne diis ejus servirent, aut imáginem quam fecerat adorarent; Deum tamen, quem colebant, quemque et nos cólimus, poténtem esse, ut eos de camino ignis eximeret, et de regis mánibus ac de pœnis præsentibus liberaret: quod invenimus in confessiónis vestræ fide, et in Dómini circa vos protectióne nunc gestum: ut cum vos parati fuéritis et prompti omne subíre supplícium, Dóminus tamen vos pœnæ subtraheret, et ecclésiæ reserveret Regredientibus vobis, breviata non est in epíscopo confessiónis suæ dígnitas, sed magis crevit sacerdotális auctóritas, ut altári Dei assistat antístes, qui ad confessiónis arma sumenda, et facienda martyria, non verbis plebem, sed factis cohortetur, et, imminente antichristo, paret ad prǽlium mílites, non solum sermónis et vocis incitamento, sed fídei et virtútis exémplo.
