[Officium]
S. Xysti III Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;
9 lectiones

[Name]
Xysti
(sed communi Summorum Pontificum)
Xystum

[Lectio4]
Xystus hujus nóminis tértius, pátria Komanus, filiusXysti, defúncto sancto Cœlestino, Románæ Ecclésiæ epíscopus præfícitur, totíus Urbis pace et consensióne mirábili. Eum adhuc presbyterum sanctus Augustínus eximie commendávit,tum quod prior anathema Pelagianis in pópulo frequentissimo pronuntiarit, tum quod suis quoque scriptis advérsus eórum errórem veheménter pugnarit. Ut autem Románi sacerdótii gubernácula suscépit, decrétum Ephesinæ synodi advérsus Nestórium hábitum, volumine describens, ad Oriéntis et Occidentis dedit ecclésias, confirmans, duábus in Christo manentibus perfecte naturis, unam Fílii Dei credendam esse persónam. Qua de re, et ad Nestórium ipsum, et ad Oriéntis epíscopos, ad ejus errórem succidendum sententias diréxit, ha;c inter cétera scribens Antiocheno epíscopo: Nihil ultra liceat novitati, quia nihil addi convénit vetustati: perspicua majorum fides, et credulitas, nulla cœni permixtione turbetur.

[Lectio5]
Is a beáto Petro Apóstolo sibi per visum apparénte, una cum sancto Apollinare ejus discípulo, primo Ecclésiæ Ravennatis epíscopo, quem ejúsdem Ecclésiæ Pontíficem ordinare debéret, admonitus, Petrum ecclésiæ Forocorneliensis diaconum præter Ravennatum senténtiam, illis præfecit antistitem, quem cognoménto Chrysologum admiránda morum sanctitúdo et doctrína insígnis mirífice commendarunt. Cum autem Xystus Ecclésiæ prǽdium abnuerit alienari, studeretque subleváre gravatos, ódium in se convértit Anicii Bassi exconsulis, et Mariniani patricii, a quibus turpi calumnia exagitatus, sponte vóluit suam in synodo causam judicari. Ítaque in basílica Heleniana, quæ dícitur Sessorianum Atrium, quinquagínta sex episcopórum concílio coácto , præsénte Valentiniáno imperatóre, cum univérso clero atque senátu, Xystus declarátus est ínnocens, Bassus vero et Marinianus calumniatores damnáti atque proscripti, bonis prætérea Bassi ecclésiæ adjudicatis: quem intra tres menses divína ultione defunctum, Xystus reddens bona pro malis, cum linteaminibus et aromatibus, mánibus ipse contrectans,recondidit,sepelivitque apud beátum Petrum Apostolum, in sepulchro majorum suórum.

[Lectio6]
Venerándus hic póntifex complúra in Urbe magnifica prǽstitit; nam argentea et áurea vasa possessionesque complúres ecclésiis cóntulit. Refecit basílicam sanctæ Maríæ majóris ad Præsépe, quam et metallis áureis sacrisque imaginibus decorávit. Fecit et in Constantiniána basílica ornaméntum supra fontem, quod ántea non erat; nam marmorea epistylia et porphyreticas colúmnas, quasConstantinus Augustus congregatas dimíserat, erigi curávit ac vérsibus exornávit. Ejus item rogatu, Valentinianus Augustus argenteum fastígium a barbaris sublatum, in eádem Constantiniána basílica restítuit: cujus imperatóris et Theodosii principatu Xystus viam univérsæ carnis ingréssus quiévit in Dómino, sepultúsque est via Tiburtina, in crypta juxta corpus sancti Lauréntii Mártyris. Una ordinatióne mense Decémbri creávit presbyteros vigínti octo, diáconos duódecim, epíscopos per divérsa loca quinquagínta duos, et rexit Ecclésiam annos septem, menses úndecim.
