[Officium]
S. Cœlestini I Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;
9 lectiones

[Name]
Cœlestíni
(sed communi Summorum Pontificum)
Cœlestínum

[Lectio4]
Cœlestínus Románus Prisci fílius, ...

[Lectio5]
Cum autem Nestórius Constantinopolitanus epíscopus, novum Ecclésiæ moliretur errórem inducere, prgedicans Christum ex María hóminem tantum, non étiam Deum natum, eíque divinitátem collátam esse pro méritis; ejus impietáti sua Cœlestinus auctoritáte ácriter repugnavit. Quare sancto Cyrillo epíscopo Alexandríno suas vices delegavit, ut, nisi decem diérum intervallo Nestórius resipisceret, in illum senténtiam ferret. Verum cum Nestórius id pertinacius recusasset, magísque crevissent dissensiónes ac tumultus, apud Ephesum tértia œcumenica synodus est congregáta, in qua Cœlestinus per suos legátos præsedit: quibus suo commonitorio eos limites præscrípsit, ut de episcopórum sententiis judicarent, certámen non subirent. Ítaque in ea synodo Nestórius cum hærési nóminis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo dogma juvabant, damnátus est.

[Lectio6]
Per suas lítteras eórum sacerdótum superstitiónem Cœlestinus redarguit, qui véteri dimísso hábitu, amícti pállio, lumbosque præcincti, in ecclésia ministrabant. Cavit prætérea, ne ulli in morte última negaretur pœniténtia; neve ex laicis vel criminosis ad episcopátum ah qui promoverentur: itémque ne Metropolitanus in æna provincia áliquid præsumeret, et ne in creandis epíscopis, extranei emeritis in sua ecclésia cléricis præponerentur. Instítuit, ut ex ómnibus centum quinquagínta Psalmis, ante sacrifícium antiphonatim psalleretur. Dedicávit basílicam Juliam, propriumque suum cœmetérium picturis decorávit, variaque ad ecclésiæ ornatum dona óbtulit. Qui cum tribus ordinationibus mense Decémbri creasset presbyteros trigínta duos, diáconos duódecim, epíscopos per divérsa loca quadragínta sex, obdormívit in Dómino octávo Idus Aprílis, sepultúsque est in cœmetério Priscíllæ via Salária, Theodósio et Valentiniáno imperantibus. Sedit annos octo, menses quinque et dies tres.
