[Officium]
S. Alexandri I Papæ et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2

[Rule]
vide C2;
9 lectiones

[Name]
Alexándri

[Lectio4]
Alexánder Románus ex patre Alexándro de vico Caput Tauri, júvenis quidem ætáte, sed sanctitáte incomparabilis et fide claríssimus, post Evaristum sedem Apostólicam obtínuit. In memóriam passiónis Christi, primus in sacrifício Missæ addidit: Qui prídie quam pateretur; usque ad ea verba: Hoc est Corpus meum. Instítuit ut tantúmmodo panis et vinum in mystério offerretur, atque in consecratióne córporis et sánguinis Dómini vinum aqua misceretur, propter sánguinem et aquam, quæ ex Jesu Christi látere profluxerunt. Idem decrévit, ut aqua benedícta sale admixta, sacris précibus interpositis, tam in templis quam in cubiculis, ad fugandos dæmónes perpétuo asservaretur. Cum autem esset christiánæ religiónis ferventissimus prædicator, dum vixit, mirum in modum in hoc díligens fuit, ut doctrína vitǽque exémplo, quoscumque posset, ad veram Christi religiónem perduceret.

[Lectio5]
Cum ígitur multis Romæ, ut, abjurata falsa religióne, veram fidem susciperent, persuasisset, senatores áliquot, et Hermetem, Urbis præféctum, cum uxore, fíliis, soróre, ac tota domo, Jesu Christo péperit. Quam ob rem accusátus, quod Christiánus esset, ex príncipis edícto captus, et in cárcerem conjéctus, ibídem diu, quod a christiánæ fídei professióne recedere nollet, detentus est. Cum autem vinctus tenerétur, púeri ministério, qui facem ardéntem præferebat, prodigióse intempéstæ noctis siléntio, e cárcere ad domum Quirini tribuni, ubi beátus Hermes Urbis præféctus paulo ante captus, in custódia servabatur, edúctus, primum fíliam ejus Balbinam ægram sanávit, deínde patrem Quirinum miráculo attonitum, et adChristum traductum, cum fília baptísmi lavácro abluit. Hinc vero factum est, ut Quirinus iis ómnibus, quotquot pro fide Christi vinctos habébat, libertatem abeundi concesserit. Erant inter illos Eventius et Theodulus, qui sancto Alexándro adjuncti, exíre de cárcere noluérunt, sed Deo laudes persolventes martyrii palmam constánter exspectarunt.

[Lectio6]
Ex his sanctus Alexánder primum ab Aureliáno júdice interrogátus de christiánæ religiónis mystériis, ea reveláre nóluit, asserens sanctum esse quod Aurelianus manifestari cupiebat, et non permitti a Christo sanctum dari cánibus. Ob quæ verba beátus Póntifex in equúleum impositus est, lingulis dilaniatus, atque lampádibus admótis gravissime ustus; cumque nullam ámplius vocem emitteret, interrogátus ab Aureliáno cur táceret, hoc dignum Martyr responsum dedit: Quia témpore oratiónis homo christiánus cum Deo lóquitur. Depósito Alexándro, exhibiti sunt Eventius et Theodulus, quos cumAurelianus in fide constantes invenisset, jussit Alexandrum et Eventium dorsum ad dorsum ligatos in ignem præcipitari; Theodulum vero ibídem astare, ut quasi eórum perterritus passióne, ad sacrificándum idólis consentiret. Cum autem Theodulus sponte in flammas prosiliisset, et cum ipsis hymnos decantaret, ac Deo grátias ágeret, fecit ímpius judex Alexandrum punctis creberrimis per ómnia membraperforari, quo fine vir sanctus martyrium suum glorióse complevit. Hujus corpus beáta Severa religiósa fémina sústulit, et cum córpore beáti Eventii gládio consummáti in uno eodémque sepulchro pósuit, via Nomentlna in prǽdio suo, unde póstea ad Urbem translátum, in ecclésia sanctæ Sabinæ recónditum fuit.
