@Sancti/05-30

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2b

[Rule]
vide C2b;
9 lectiones
Gloria

[Lectio4]
@Sancti/05-30:Lectio93

[Lectio5]
Sermo sancti Augusini Epíscopi
!Sermo 138 de Verbis Dómini
Pastor bonus Christus. Quid Petrus? nonne bonus pastor? nonne et ipse ánimam suam pro óvibus pósuit? Quid Paulus? Quid céteri Apóstoli? Quid eórum témpora consequentes beáti epíscopi Mártyres? Quid étiam iste sanctus Felix? Nonne omnes pastóres boni, non mercenarii, de quibus” dícitur: Amen dico vobis, perceperunt mercédem suam? Omnes ergo illi pastóres boni, non solum quia sánguinem fuderunt, sed quia pro óvibus fuderunt Non enimfuderunt elatione, sed caritáte.

[Lectio6]
Nam et apud hæréticos, qui propter iniquitátes et erróres suos áliquid molestiarum perpessi fuérunt, nómine martyrii se jactant: ut hoc pdllio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt Si autem vultis scire in quo número habendi sunt, pastórem bonum Paulum Apostolum audíte: qudniam non omnes, qui córpora sua in passióne étiam ígnibus tradunt, æstimandi sunt sánguinem fudisse pro óvibus, sed pótius contra oves. Si distribuero, inquit ómnia meapauperibus, et tradidero corpusmeum, ut ardeam: Jam ipsi sunt: sed vide quid séquitur: Caritátem autem non habeam, nihil mihi prodest Ecce venitur ad passiónem, ecce venitur et ad sánguinis effusionem, venitur et ad cdrporum incensionem; et tamen nihil prodest, quia cáritas deest. Adde caritátem, prosunt ómnia: detrahe caritátem, nihil prosunt cétera.
