[Officium]
B. Innocentius V Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b
9 lectiones

[Name]
Innocéntium

[Oratio]
Deus, qui beátum Innocéntium Confessórem atque Pontíficem, sciéntiæ ac prudéntiæ donis decoratum, pacis et unitátis conciliatorem effecisti; ejus intercessióne nobis concéde cœlestia sapere, et ómnia bona concordi stúdio sectari.
$Per Dominum

[Lectio4]
Inocentius, ántea Petrus de Tarentasia dictus, anno supra millésimum círciter bis centésimo vigésimo quinto natus est. Dives æque ac nóbilis et elegantioris formæ a tenera ætáte in Órdine prædicatórum se suaque ómnia Deo mancipávit. Per annos ferme trigínta in cœnóbio Parisiénsi religiósis móribus sacrisque lítteris appríme excultus, sapiéntiæ ac sanctitátis culmen ascéndit. Ad theologicas disciplinas in Academía Parisiénsi tradendas, et ad régimen Provínciæ sui Órdinis semel et íterum vocátus egrégius fuit sacræ sciéntiæ Magíster, et prælatus inter fratres acceptissimus. Uberrimo animárum fructu pópulos Gálliæ verbi Dei prædicatióne informavit, sibíque haud exiguam dicendi laudem promeruit. 

[Lectio5]
A beáto Gregório Décimo Pontífice máximo Ecclésiæ Lugdunensi regendæ præpósitus, cleri populique graves ac diuturnas contentiones brevi ac felíciter sedávit. In Senatum Purpuratorum Patrum adscítus ŒEcumenicæ Synodo Lugdúni celebrandæ sollícite ómnia dispósuit : tum in ipsa Synodo jussu Pontíficis una cum sancto Bona ventúra majóris momenti negótia moderátus est. Ejus præsértim ópera Græcórum conjunctio cum Latinis probata est : quærelæ cleri sæcularis contra regulárem sublatæ, et Conclavis statuta ad futuras Romanórum Pontíficum electiones sancita.

[Lectio6]
Aretii beáto Gregório Décimo vita functo, cunctis Cardinálium suffrágiis ad Petri Cáthedram evéctus est. Magnanimi decessoris consília prosecútus, impigre stúduit ut Orientales a jugo infidélium liberaret : Carolum Sicíliæ regem cum Italicis civitatibus amice compósuit : Rodulphum imperatórem Ecclésiæ Románæ ditioni ab Alpibus minitántem propulsavit : contra Saracénos , Hispániam invadentes, celeritate magna exércitum cruce signatorum instruxit : normas dedit, quibus religiósa Græcórum cum Latinis reconciliatio perficerétur, a successoribus sédulo retentas. Hæc tanta operátus brevi quinque mensium decúrsu, dum majóra adhuc ab eo sperabat Ecclésia, febri Romæ corréptus anno ætátis suæ quinquagésimo primo ad Súperos piíssime evolávit. Multis in vita et post mortem miráculis cláruit. Quamóbrem statim ab éxitu cultus ecclesiasticus beáto Pontífici præstitus fuit : quem nunquam intermissum , ex Sacrórum Rítuum Congregatiónis consúlto, Leo Papa Décimus tértius confirmávit.

[Secreta]
Præsénti oblatióne, Dómine, atque beáti Innocéntii Pontíficis et Confessóris intercessióne propitiátus, fidélibus tuis pacis et unitátis dona largíre.
$Per Dominum

[Postcommunio]
Hujus, Dómine, sacraménti percéptio: beáto Innocéntio Pontífice et Confessóre intercedénte, quǽsumus; ut slútem et pacem in nobis operétur ætérnam.
$Per Dominum
