[Officium]
B. Gasparis del Bufalo, Confessoris
(sed rubrica 195 aut rubrica 196)
S. Gasparis del Bufalo, Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C5

[Rule]
vide C5;mtv
9 lectiones

[Comment]
Beatificatio:	18 Dec 1905
Sanctificatio:	12 Jun 1954

[Ant 1]
Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem: annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: Regnábit Deus tuus.

[Oratio]
Deus, qui ad salútem ao imarum, quas tuo pretióso sánguine redemísti, novam per beátum Gasparem in Ecclésia tua famíliam congregasti: concéde propítius; ut, ipso intercedénte, copiosum tuæ redemptiónis fructum consequámur: 
$Qui vivis

[Lectio1]
De Epístola prima beáti Joánnis Apóstoli
!1 Joannes 1:4-10
4 Hæc scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum.
5 Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: Quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ.
6 Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus.
7 Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Jesu Christi, Fílii ejus, emúndat nos ab omni peccáto.
8 Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est.
9 Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et justus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte.
10 Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

[Lectio2]
!1 Joannes 2:1-7
1 Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Jesum Christum justum:
2 et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.
3 Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta ejus observémus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandáta ejus non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est.
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.
7 Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio. Mandátum vetus est verbum, quod audístis.

[Lectio3]
!1 Joannes 5:5-9
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur quóniam Christus est véritas.
7 Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
8 Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
9 Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei maius est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod maius est, quóniam testificátus est de Fílio suo.

[Lectio4]
Gaspar Romæ in Exquíliis, ...

[Lectio5]
In pública rerum ...

[Lectio6]
Probe noscens ...

[Lectio7]
@Sancti/08-08

[Lectio8]
@Sancti/08-08

[Lectio9]
@Sancti/08-08

[Ant 3]
@:Ant 1

[Introitus]
!Apoc. 5:9-10
v. Dignus es, Dómine, accípere librum et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes. 
!Ps. 83,2-3 
V. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtutum! concupiscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. 
&Gloria
v. Dignus es, Dómine, accípere librum et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes.

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
!Eph 1:3-7
Benedictus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte. Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus.

[Graduale]
!Apoc 14:6
Vidi álterum Angelum volántem per médium cæli, habéntem Evangélium ætérnum, ut evangelizáret sedéntibus super terram.
!Rom 10:15
V. Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona!
Allelúja, allelúja. 
!2 Cor. 2:14
V. Deo autem grátias, qui odóremn otítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco. Allelúja.

[GradualeP]
Allelúja, allelúja. 
!Rom 10:15
V. Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona!
Allelúja.
!2 Cor. 2:14
V. Deo autem grátias, qui odóremn otítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco. Allelúja.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum
!Mc 16:15-18
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicate Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.

[Offertorium]
!Apoc 22:14
Beáti, qui lavant stolas suas in sánguine Agni: ut sit potéstas eórum in ligno vitæ.

[Secreta]
Dómine Jesu Chrlste, qui pres tiósi sánguinis tui divítias in beátum Gásparem effudísti: fac nos hanc salutárem hóstiam sic tibi offérre, ut ejúsdem sánguinis fructus large percípere mereámur: 
$Qui vivis

[Communio]
!Apoc. 7:17
Agnus, qui in médio throni est, reget illos, et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum.

[Postcommunio]
Inténde nobis fámulis tuis, quæsumus, Dómine: et beáto Gáspare Confessóre tuo intercedénte, quam ille ex hoc divíno convívio spíritus gustávit dulcédinem; eámdem et nos hauríre concédas. 
$Per Dominum
