[Officium]
In Commemoratione Ss. Protomartyrum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ

[Rank]
;;Duplex II classis;;5;;ex C3

[Rule]
ex C3
9 lectiones
Antiphonas horas

[Oratio]
Deus, qui Románæ fídei primordia copioso Mártyrum sánguine consecrasti: concéde, quǽsumus; ut de tanti agóne certáminis firma virtúte solidemur, et pia victória gaudeamus.
$Per Dominum

[Introitus]
!Rom 8:36-37
v. Propter te, Dómine, mortificamur tota die, æstimáti sumus sicut oves occisiónis: sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. 
!Ps. 45:2 
Deus noster refúgium, et virtus: adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis. 
&Gloria
v. Propter te, Dómine, mortificamur tota die, æstimáti sumus sicut oves occisiónis: sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos.

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
!Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt impetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria, et vérbera expérti, insuper et víncula, et cárceres: lapidati sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, et spelúncis, et in cavernis terræ. Et hi omnes testimonio fídei probáti, non accepérunt repromissiónem, Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut non consummaréntur.

[Graduale]
!Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Allelúja, allelúja.
V. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

[GradualeP]
@Commune/C3p:Graduale

[Tractus]
!Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
!Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne portántes manípulos suos.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 24:3-13
In illo témpore: Sedente Jesu
super montem Oliveti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis sæculi? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis pralia, et opiniónes præliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hac autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseuodprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multorum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

[Offertorium]
!Ps 78:2 et 11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas voltílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.

[Secreta]
Súscipe, Dómine, múnera pas siónibus tuórum dicáta Sanctórum: e t quæ illis fortitúdinem ministrarunt inter persecutiónis incéndia, nobis præbeant inter advérsa constántiam.
$Per Dominum

[Communio]
!Matth. 24:9 et 13
Tradent vos in tribulatiónem,et occídent vos, dicit Dóminus: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

[Postcommunio]
Calésti pane reféctis spiritum nobis, Dómine, illius fortitúdinis præsta: qua gloriósi Mártyres tui, bestiárum déntibus comminúti in Christo sunt panis mundus invénti.
$Per eumdem
