@Sancti/08-06

[Officium]
In Octava Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi

[Rank]
;;Duplex majus;;4.1;;vide Sancti/08-06
(sed rubrica tridentina)
;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/08-06

[Rule]
vide Sancti/08-06
9 lectiones 
Lectio1 tempora
Festum Domini
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Doxology=Epi
Prefatio=Nat

[Lectio4]
Sermo sancti Cyrílli Epíscopi Alexandríni
!Ap. Metaph. post med.
Arbitrátus fortásse beátus Petrus advenisse tempus regni Dei, in monte quidem versari deligit: dicit autem tria esse facienda tabernácula, nesciens quid díceret. Non erat enim tempus consummatiónis sǽculi, neque in præsénti témpore sunt sancti futúri partícipes spei eis promissse. Cum ergo dispensátio adhuc esset in princípio, et nondum esset finita, quómodo erat consentáneum Christum, qui venerat propter caritátem in mundum, desinere pro eo velle pati? Nesciebat ergo Petrus quid díceret.

[Lectio5]
Ceterum, præter admirábile et arcánum Christi gldriæ spectaculum, áliquid quoque áliud factum est litile et necessárium, ad confirmandam in se fidem, non solis discípulis, sed étiam nobis ipsis. Désuper enim ex alto éxstitit vox Dei et Patris dicentis: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui, ipsum audíte. Et dumfacta est, inquit, vox, invéntus est solus Jesus. Ecce, præsénte Móyse,Pater jubet sanctis Apóstolis, ut eumaudiant; quod si eos voluisset sequi præcépta Móysis, dixísset: Servate legem. Nuncautem ne hoc quidem dicit Deus et Pater. Aberat quidem Móyses, Elías autem non aderat; solus vero erat Christus: jussit ergo ipsum audíre. Ipse est enim finis legis et Prophetárum.

[Lectio6]
Proptérea Judæórum pópulum allocutus est, dicens: Si crederatis Móysi, crederetis litique mihi; ille enim de mescripsit. Quóniam autem et per sapientissimum Mdysen datum præcéptum contemnere, et quæ per sanctos prophetas dicta sunt nihU dúcere, perpétuo perseverdrunt, jure sunt abalienati, et exturbati a bonis, quæ promissa sunt ipsis pátribus. Obediéntia enim mélior est, quam sacrifícium; et auscultatio, quam ádipes agnórum, sicut scriptum est, et ita quidem se habet Rex Judæórum. Nobis autem, qui ejus advdntum agnovimus, dmnia omníno bona aderunt per ipsum, et in ipso Christo. Per quem, et cum quo Deo et Patri glória, et poténtia cum sancto Spíritu, in ssecula sæculórum. Amen.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seorsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua.
_
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
!Lib. 7. in Luc., cap. 9.
Hic est Fílius meus diléctus; hoc est, non Elías fílius, non Móyses fílius, sed hic est Fílius, quem solum videtis; recesserant enim iUi, ubi coépit Dóminus designari. Vides hanc non solum insipientium, sed étiam perfectorum, imo étiam cœlestium fidem esse perféctam, Fílium Dei scire. Sed quóniam hæc jam supra díximus, cognósce nubem istam non fumigantium esse móntium nebuloso humore concretam, et coacti æris caligine piceam, quæ cœlum tenebrárum horrore subtexerat: sed lucidam nubem, quæ nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet, sed de qua mentes hóminum, voce Dei omnipoténtis emíssa, ros fídei rigavit.

[Lectio8]
Ítaque cum tres essent, unus est factus. Tres in princípio vidéntur, unus in fine. Perfécta enim fide unum sunt. Dénique hoc étiam Dóminus Patrem orat, ut omnes unum simus. Nec solum Móyses et Elías in Christo unum sunt, sed étiam nos unum corpus sumus Christi. Ergo, et illi tamquam in uno córpore recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum érimus in Christo Jesu. Aut fortassis, quia lex et prophétæ exverbo: quæ autem ex verbo coëpérunt, in verbo desinunt. Finis enim legis est Christus, ad justítiam omni credénti.
