[Officium]
S. Philumenæ Virginis et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C6

[Rule]
vide C6;
9 lectiones

[Oratio]
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu fragili victóriam martyrii contulisti: concéde propítius; ut qui beátæ Philumenæ, Vírginis et Mártyris tuæ, natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
$Per Dominum

[Lectio4]
Inter cétera Mártyrum sepulchra, quæ in cœmetério Priscíllæ ad viam Salariam reperiri solent, illud éxstitit quo repósitum fúerat sanctæ Philumenæ corpus, uti ex tumuli inscriptione tribus laterculis apposita perlegebatur. Licet vero invénta ibídem fúerit phiala sánguinis, et ália insculpta conspicerentur martyrii insígnia, doléndum tamen est, res ab eádem gestas, actaque ac genus martyrii quod ipsa fecit, obscúra perstitisse. Ceterum ubi primum sacrum hoc corpus, ex beneficéntia Pii séptimi inítio pontificátus ejus accéptum, cúltui fidélis pópuli propósitum fuit Mugnani in Nolana diœcési, ingens íllico famæ celebritas ac religio erga sanctam Mártyrem percrebuit, præsértim ob signa, quæ ejúsdem præsídio accessisse lindique ferebátur. Hinc factum est ut complurium antístitum, cultorumque Mártyris postulationibus permótus Gregórius décimus sextus Póntifex Máximus, univérsa rei ratióne matúre perpensa, festum ejúsdem cum Offício et Missa in memorataNolana diœcési et álibi agendumbenigne permiserit.

[Lectio5]
Sermo sancti Ambrósii Epíscopi
!Lib. 1. de Virg., cica init.
Quóniam hódie natális est Vírginis, invítat nunc integritatis amor, ut áliquid de virginitáte dicamus: ne véluti transitu quodam præstricta videátur, quæ principalis est virtus. Non enim ídeo laudábilis virgínitas, quia in Martyribus reperitur: sed quia ipsa Mártyres fáciat. Quis autem humáno eam possit ingénio comprehéndere, quam nec natúra suis inclusit légibus? Aut quis naturáli voce complecti, quod supra usum natúræ sit? E cœlo accersivit, quod imitaretur in terris. Nec immérito vivéndi sibi usum quæsívit e cœlo, quæ sponsum sibi invénit in cœlo.

[Lectio6]
Hæc nubes, æra, Ángelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invénit, et toto hausit péctore. Namquis tantum, cuminvenerit, relinquat boni? Unguéntum enim exinanitum est nomen tuum: proptérea adolescentulæ dilexérunt te, et attraxerunt te. Postrémo, non meum est illud, quóniam quæ non nubunt, neque nubentur, erunt sicut Ángeli Dei in cœlo. Nemo ergo mirétur, si Ángelis comparentur, quæ Angelórum Dómino copulántur.
