@Sancti/10-07t

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;
9 lectiones
In 3 Nocturno lectiones ex Commune in 2 loco

[Lectio4]
@Sancti/10-07:Lectio93

[Lectio5]
Sermo sancti Gregórii Papæ
!2. part. Past. c. 1.
Tantum debet actionem pópuli actio transcendere præsulis, quantum distare solet a grege vita pastóris. Opórtet namque, ut metiri se sollícite studeat, quanta tenendæ rectitudinis necessitáte constringitur, sub cujus æstimatione pópulus grex vocátur. Sit ergo (necésse est) cogitatióne mundus, actione præcipuus, discretus in siléntio, litilis in verbo, síngulis compassióne próximus, præ cunctis contemplatióne suspensus, bene agentibus per humilitátem socius, contra delinquentium vítia per zelum justítiæ erectus, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum sollicitúdine non relínquens.

[Lectio6]
Considerandum quoque est, quia cum curam pópuli eléctus Præsul suscipit, quasi ad ægrum médicus accédit. Si ergo adhuc in ejus córpore passiónes vivunt, qua præsumptione percussum mederi properat, qui in fácie vulnus portat? Ille ígitur modis ómnibus debet ad exémplum bene vivéndi pertrahi, qui cunctis carnis passiónibus moriens jam spiritualiter vivit: qui próspera mundipostponit: qui nulla advérsa pertimescit: qui sola interna desíderat Cujus intentioni bene congruens, nec omníno per imbecillitatem corpus, nec valde per contumaciam repugnat spíritus: qui ad aliéna cupienda non ducitur, sed própria largitur.
