[Officium]
B. Victoris III Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;
9 lectiones

[Name]
Victórem

[Oratio]
Deus, qui per beátum Victorem Confessórem tuum atque Pontíficem in summa Ecclésiæ dignitáte declinanda eáque tuenda, præclárum humilitátis et fortitúdinis exémplum dedísti: concéde nobis, ejus méritis et imitatióne; hóstium ómnium insídias invícto ánimo superáre. 
$Per Dominum

[Lectio4]
jictor Papa tértius, Desiderius ántea dictus, Benevénti príncipe família natus, aprimis annis exímia pietáte morumque innocéntia præfúlsit. Vix exacta adolescéntia terrenas núptias aversatus, quas ei paréntes statuerant, sponsam clam déserens, erémum pétiit. Matre vero et consanguíneis id ægre ferentibus, ne a sancto propósito dimoverétur, monachi vitam ampléxus. várias successive sedes mutávit. Cavense scílicet monastérium incoluit, póstea ad cœnubium ínsulæ Tremitis divértit, et apud eremitas montis Majestatæ aliquándo delítuit. Dein cum ex gravi morbo convaluísset, Cassinum montem ascéndit, ubi propter singuláres virtútes a mónachis Abbas designatus, et a Stéphano nono confirmátus est. Ejúsdem Pontíficis nutu Constantinópolim Legátus míttitur pro restituenda Ecclésiæ Græcæ cumApostolica Sede communióne.

[Lectio5]
Stéphano defúncto ad Cassinense cœnubium revérsus, brevi a Nicoláo secúndo sanctæ Románæ Ecclésiæ Cardinális renuntiátus fuit, simúlque Cassinensis Abbas benedíctus. IdemPontifex ejúsque successores eum ad præcípua ac difficillima Ecclésiæ negótia pertractanda destinarunt, quin a monachórum regímine distraheretur; nam non solum eórum aucto número sanctæ regulæ observántiam promóvit, sed cœnóbium fere ex integro restítuit. Basílicam ínsuper sancti patris Benedícti córpore claram, ádeo splendide a fundaméntis excitávit, pretiosisque lapídibus ab orientálibus étiam oris advectis, opéribus musivis, ac sacra supellectili mira arte magnoque sumptu elaborata ditavit, ut præclárum munificentiæ ejus ingeniique ex stet monuméntum. Hanc basílicam Alexánder secúndus in signum suæ erga Desidérium benevolentiæ, consecrávit, adstantibus quam plúrimis Epíscopis, et Cardinálibus, inter quos digni sunt memória sanctus Petrus Damiánus et Hildebrandus, qui póstea Gregórii séptimi assúmpto nómine eídem Alexándro succéssit.

[Lectio6]
Cum ipse sanctus Gregórius morti próximus eum tamquam dignissimum qui sibi in Apostólica Sede succederet designasset, commúni suffragio Desiderius Póntifex elígitur. At hujus humílitas tunc máxime enítuit, qui per annum fere integrum tantam dignitátem declinávit. Enixis dein prǽsulum, príncipum, ac pópuli précibus inductus, in Capuana synodo Victóris nomen et summi pontificátus insígnia accépit. Romam dedúctus, solémni ritu consecratur, ejectis inde pseudopontifice Guiberto ejúsque factionis homínibus. Exércitum sub vexillo sancti Petri ex tota fere Itália collectum contra Saracénos transmísit in Africam, ubi commísso prǽlio, illórum acies pénitus profligavit. Benevénti coacta synodo, schismaticos anathemate perculit, ac investituras, quæ in electionibus libertatem Ecclésiæ opprimebant, omníno proscripsit; pltiraque ália ad ecclesiásticam disciplínam pertinéntia decrévit. Perácta synodo, letháli morbo corréptus, Cassinum a Cardinálibus et Epíscopis comitatus deférri vóluit, ubi labóribus aëærumnísque pro concilianda Ecclésiæ pace conféctus, ánimam Deo réddidit sanctitáte et miráculis illústris, anno millésimo octogésimo séptimo. Sedit a suæ consecratiónis die menses quátuor et dies septem; ejúsque corpus in basílica Cassinensi summa veneratióne cólitur.

[Secreta]
Sint tibi plácita, Dómine, pópuli tui votíva sacrifícia: et quod possibílitas nostra impetráre non valet, beáti Victóris Pontíficis et Confessóris suffrágio obtinére mereátur.
$Per Dominum

[Postcommunio]
Sacramentórum tuórum perceptióne refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, beáti Victóris Confessóris tui atque Pontíficis, in cujus honóre celebrántur, pia intercessióne, nobis salutária fore concédas.
$Per Dominum
