[Officium]
S. Deusdedit Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;mtv
9 lectiones

[Name]
Deúsdedit

[Lectio4]
Bonifacio hujus nóminis quarto e vivis subláto, postquam Sedes apostólica ménsibus quinque et duódecim diébus vacasset, beátus Deusdedit egregiis virtútibus et exímia sanctitáte conspícuus, natióne Románus, patre Stéphano, unánimi ómnium consensióne, ex subdiacono Románus Póntifex creátus est. Ut autem subdiaconus Póntifex crearétur, tunc primum áccidit absque majorum exémplo; sed ut, áliis prætermissis, Deusdedit eligeretur, insígnis ejúsdem sanctimónia prǽstitit, qua mirífice inter tot ténebras illustrátus emicuit.

[Lectio5]
Hic a domo Dei regíminis inítium fecit. Cleri enim máximam curam gessit, quem cum imminutum et valde distractum invenisset, eúmdem plúrimum auxit, in pristinas sedes restítuit, et multis benefíciis cumulávit. Sed plane doléndum est, tanti Pontíficis facta, scriptórum inópia, aut certe témporis injúria, obscúra mansisse: quæ quidem insígnia fuísse oportuit, cum eum antiquitus Ecclésia inter sanctos receperit, et ánnua commemoratione ut sanctum fúerit veneráta.

[Lectio6]
Illud tamen unum ac singuláre non excidit. Cum enim ob terræmotus vehementissimos, elephantiæ lues orta esset, dum afflíctæ Urbi sanctíssimus Póntifex prospiceret, præsensque raro exémplo ægros inviseret, unum ex illis, in quo Christum contemplatus est, benígne complexus et osculatus, divíno miráculo eúmdem a lepra mundavit, ut vétera Ecclésiæ monuménta testantur. Epístolæ ab eo scriptæ fragmentum exstat, in quo luculentum de spirituali cognatióne decrétum continétur. Ubi demum tres annos sedisset, ex hac vita discéssit, anno Christi sexcentésimo décimo séptimo, et sepúltus est in Vaticáno.
