@Sancti/11-19o

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2b

[Rule]
vide C2b;
9 lectiones
In 3 Nocturno Lectiones ex Commune in 3 loco

[Lectio4]
@Sancti/11-19o

[Lectio5]
Sermo sancti Augustíni Epíscopi
!De S. Cypriano, serm. 12
Sermónem exigit tam grata et religiósa solémnitas, qua passiónem beáti Mártyris Pontiani celebrámus. Tristis procul dúbio tunc Ecclésia fuit, non damno cadentis, sed desidério recedentis, semper cúpiens vidére præséntem tam bonum rectorem atque doctórem. Sed quos afflixerat sollicitúdo certáminis, consoláta est coróna victóris. Et nunc non solum sine ulla tristítia, verum étiam cum ingénti lætítia, cuncta quæ tunc gestasunt, legendo recolimus: dieque isto gaudére nobis concéssum est, non timére. Neque enim formidamus terribíliter venientem, sed exspectamus hilariter redeuntem.

[Lectio6]
Vicina córporis morte, non moriebátur in ánimo pastóris vigilántia pastorális: et cura tuendi Domínici gregis usque ad extrémum vitæ hujus diemmente sobria tenebatur. Nec excutiebat ab ánimo diligentiam fidelissimi dispensatoris manus jam próxima cruenti carnificis. Ita se Mártyrem cogitábat futúrum, ut esse non oblivisceratur epíscopum; magis curans, quam ratiónem pastórum principi de commíssis sibi óvibus rédderet, quam quid infideli proconsuli de fide própria respónderet. Amabat quippe eum qui Petro díxerat: Amas me? pasce oves meas. Et pascebat oves ejus pro quibus sánguinem fundere, illum imitans, præparabat.
