[Officium]
S. Gregorii III Papæ et Confessoris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C4b

[Rule]
vide C4b;
9 lectiones

[Name]
Gregórii
(sed communi Summorum Pontificum)
Gregórium

[Lectio4]
Gregórius, hujus nóminis tértius, natióne Syrus, patre Joánne, Gregório secúndo vita functo, unánimi cleri et pópuli consénsu, nec non divíno quodam instínctu, cum dignissimus ómnium esset, subrogatus est, anno Christi septingentésimo trigésimo primo. Vir singulári doctrína et virtúte, latína et græca lingua erudítus, mirábili dicendi facundia, atque ádeo felíci memória, ut totum psaltérium memoriter recitaret; is demum, quem prædecessori suo Gregório doctrína et prudéntia sapientíssimi hómines æquiparandum esse duxérunt.

[Lectio5]
Cathólicæ fídei propugnátor acérrimus, Leónem Isaurum imperatórem iconoclastam paternis mónitis et lítteris ad saniorem mentem redúcere conátus est. Sed cum nihil profíceret, convocato Romæ nonaginta quinque episcopórum concílio, sacrárum imaginum cultum apostólico decréto firmávit, et diro anathemate feriit Iconomachos. Quæ cum ad Leónis aures pervenissent, áltius rugire coépit, misitque advérsus Gregórium florentissimam classem cum potentissimo exércitu: sed hæc, volente ac vindice Deo, in Adriatico sæva tempestáte agitata, fœdo naufragio périit.

[Lectio6]
Multa quoque a Luitprando Longobardórum rege iníque passus est, qui et Urbem longa obsidione cinxit, et sancti Petri basílicam sacrilega manu diripuit. In his angústiis sanctíssimus Póntifex ad Carolum Martellum, antecessoris exémplo, legátos cum sacris munéribus destinavit. Munivit Urbis mœnia: largas in egénos eleemósynas erogávit, novas basílicas a fundaméntis exstrúxit, antíquas ornávit, ac restauravit, Vaticanam præsértim, intra quam oratórium auro, argénto, gemmis, omníque pretiósi óperis génere ditatum eréxit, in quo sanctórum Apostolórum et Mártyrum relíquias summa cura et diligéntia toto christiáni orbis ambitu conquisítas reposuit, et colendas exposuit, eo máxime témpore, quo illas agiomachi diabolico furóre proculcabant. Multa monastéria restítuit, et sanctis légibus instruxit, statuítque, ut presbyteri et monachi altérnis noctu diuque divinas laudes celebrarent. Fractus demum labóribus, méritis licet atque virtútibus inclytus, anno sui pontificátus undécimo nondum peracto, quarto Kaléndas Decémbris pie óbiit in Dómino, et in prædícto oratorio Vaticáno sepúltus est.

[Oratio 3]
@Commune/C4b-1:Oratio
