@Sancti/12-10o

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2b

[Rule]
vide C2b;
9 lectiones

[Lectio4]
Melchiades Afer post Eusebium Románam ténuit Ecclésiam. Qui cum adhuc Pesbyter esset, misit diáconos cum lítteris Maxenti Imperatóris, et lítteris Præfécti Prætorii ad Urbis Præféctum, ut ea loca recíperet, quæ fúerant Christiánis, témpore persecutionis, abláta. Reddita autem Ecclésiis pace, Constantínum Augústum adivere Donatistæ, ut in eórum contra Cæcilianum Carthaginiensem Epíscopum causa júdices daret. Quibus Constantínus respóndit : Petistis a me in sǽculo judícium, cum ego ipse Christi judícium exspectem. Attamen dati sunt júdices Epíscopi tres missique Romam ad Melchíadem Pontíficem, ut ibi pro fratrum concórdia et unitáte Synodus cogerétur.

[Lectio5]
In Urbem ítaque hi tres profecti, convenérunt cum áliis quíndecim Epíscopis, ipsoque Melchiade in domum Faustæ in Lateranis, ubi causa discussa, Cæcilianus ómnium Episcopórum sententiis, ínnocens est pronuntiatus , et ejúsdem Melchiadis decréto judícium est clausum. Ut autem Donatistæ Cathólicæ unirentur Ecclésiæ, Melchiades (prout scribit sanctus Augustínus) tanquam vir optimus, fílius Christiánæ pacis, et pater Christiánæ plebis ádmodum laborávit, oblata étiam conditióne, ut quibuscumque in locis duo essent contrariarum factionum Epíscopi, is confirmaretur qui prior fuísset ordinátus, et álteri plebs ália regenda provideretur.

[Lectio6]
Sanxit, ne ulla ratióne die domínico, aut quinta féria, quis fidélium jejunaret, quia eos dies quasi sacro jejúnio deputatos pagani celebrabant. Item státuit, ut oblatiónes consecratæ per Epíscopum, quæ dicebántur fermentum, per Ecclésias dirigerentur: ne Presbyteri in suis Titulis una cum suis plebibus celebrantes, se ab Epíscopi communióne separatos judicarent. Qui cum in persecutióne Maximiáni multa passus esset, tandem sub Constantíno quiévit in Dómino, quarto Idus Decémbris sepultúsque est in cœmetério Callísti via Appia. Una ordinatióne creávit Presbyteros sex, Diáconos quinque. Epíscopos per divérsa loca úndecim.
