@Sancti/01-17

[Lectio1]
@CommuneCist/C5:Lectio1 in 2 loco

[Lectio2]
Antónius Ægyptius, nobílibus et Christiánis paréntibus natus, quibus adoléscens orbátus est, cum ingréssus Ecclésiam audivísset ex Evangelio: Si vis perféctus esse, vade, et vende ómnia quæ habes, et da paupéribus; tamquam ea sibi dicta essent, sic Christo Dómino obtemperándum existimávit. Itaque, véndita re familiári, pecúniam omnem paupéribus distríbuit. Quibus solútus impediméntis, cœléstis vitæ genus in terris cólere instítuit. Nihil eo continéntius, nihil vigilántius erat. Patiéntia, mansuetúdine, misericórdia, humilitáte, labóre, ac stúdio divinárum litterárum, superábat omnes. Ab hæreticórum, máxime Arianórum congréssu et collóquio sic abhorrébat, ut ne prope quidem ad eos accedéndum díceret. Humi jacens, brevíssimum capiébat somnum: jejúnium ádeo cóluit, ut salem tantúmmodo ad panem adhibéret, sitim aqua exstíngueret, neque se ante solis occásum cibo aut potu recreáret: sæpe étiam bíduo cibo abstinébat; sæpíssime in oratióne pernoctábat.

[Lectio3]
Itaque cóntulit se in vastíssimam Ægypti solitúdinem, ubi quotídie in Christiána perfectióne profíciens, ita dæmónibus evásit formidolósus, ut multi in Ægypto ab illis agitáti, invocáto nómine Antónii liberaréntur. Tanta autem erat ejus fama sanctitátis, ut per lítteras se ejus oratiónibus Constantínus Magnus et fílii commendárent. Qui tandem quintum et centésimum annum agens, cum innumerábiles sui institúti imitatóres habéret, convocátis Mónachis, et ad perféctam Christiánæ vitæ régulam instrúctis, sanctitáte et miraculis clarus, migrávit in cœlum.

[Responsory3]
@CommuneCist/C5a:Responsory12
