[Officium]
S. Scholasticæ Virginis

[Rank]
;;iij. Lect. et M.;;1.2;;vide C6a

[Rule]
vide C6a
3 lectiones

[Name]
Scholásticæ

[Lectio1]
@CommuneCist/C6

[Lectio2]
Scholástica, sancti Benedícti soror, omnipoténti Dómino ab ipso infántiæ témpore dedicáta, ad eum semel per annum veníre consuéverat; ad quam vir Dei non longe extra jánuam, in possessióne monastérii descendébat. Quadam vero die cum ex more ad eam accessísset, et eádem die monastérium suum vellet repétere, nec acquiésceret soróris précibus, ut cum ea pervígilem noctem in Dei láudibus, et divínis collóquiis transígeret, súbito, oránte Scholástica, tanta ímbrium et tonitruórum tempéstas exórta est, ut vir Dei cum frátribus ibi manére, et usque ad álterum diem sacros sermónes prodúcere cogerétur.

[Lectio3]
Sed post tríduum in cella consístens vir Dei Benedíctus elevátis in áëra óculis, vidit ejúsdem soróris suæ ánimam de córpore egréssam, in colúmbæ spécie cœli secréta penetráre: ejúsque óbitum frátribus declarávit. Quos étiam prótinus misit, ut ejus corpus ad monastérium deférrent, atque in sepúlchro, quod sibi ipsi præparáverat, pónerent. Quo facto cóntigit, ut quorum mens una semper in Deo fúerat, eórum quoque córpora nec sepultúra separáret.
