[Officium]
In Vigilia S. Matthiæ Ap.

[Rank]
;;Vigilia;;1.5;;ex C1v

[Rule]
ex C1v;
Responsory Feria
Preces feriales
Versum Feria
no Te Deum
Laudes 2
no Gloria

[Comment]
in Monastic 1930 Vigilia in Missa tantum

[Name]
Matthíæ

[Lectio1]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.
!Lectio j. Cap. 15.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Et réliqua.
_
Homilía sancti Gregórii Papæ.
!Homilia 27. in Evangelia.
Cum cuncta sacra elóquia Domínicis plena sint præcéptis, quid est quod de dilectióne, quasi de singulári mandáto, Dóminus dicit: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: nisi quia omne mandátum de sola dilectióne est: et ómnia unum præcéptum sunt? quia quidquid praecípitur, in sola charitáte solidátur. Ut enim multi árboris rami ex una radíce pródeunt: sic multæ virtútes ex una charitáte generántur. Nec habet áliquid viriditátis ramus boni óperis, si non manet in radíce charitátis.

[Lectio2]
Præcépta ergo Domínica et multa sunt, et unum: multa per diversitátem óperis, unum in radíce dilectiónis. Quáliter autem ista diléctio tenénda sit, ipse insínuat, qui in plerísque Scriptúræ suæ senténtiis et amícos jubet díligi in se, et inimícos propter se. Ille enim veráciter charitátem habet, qui et amícum díligit in Deo, et inimícum díligit propter Deum. Nam sunt nonnúlli, qui díligunt próximos, sed per afféctum cognatiónis et carnis: quibus tamen in hac dilectióne sacra elóquia non contradícunt: sed áliud est quod sponte impénditur natúræ, áliud quod præcéptis Domínicis ex charitáte debétur obediéntiæ.

[Lectio3]
Hi nimírum et próximum díligunt, et tamen illa sublímia dilectiónis præmia non assequúntur: quia amórem suum non spiritáliter, sed carnáliter impéndunt. Proínde cum Dóminus díceret: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: prótinus áddidit: Sicut diléxi vos: ac si apérte dicat: Ad hoc amáte, ad quod amávi vos. Qua in re, fratres charíssimi, solérter intuéndum est, quod antíquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporálium dilectiónem trahit, infirmiórem contra nos próximum éxcitat, qui ea ipsa, quæ dilígimus, auférre moliátur.
