@Sancti/03-19

[Rule]
12 lectiones
Psalmi Dominica

[Ant Vespera]
@Sancti/03-19::s/112.*/112/s
(sed tempore paschali)
Allelúia, * allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia.

[Responsory Vespera 1] 
R. Fecit me Dóminus quasi patrem regis, et Dóminum univérsæ domus ejus: nolíte pavére: 
* Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. Allelúia.
V. Veníte ad me, et ego dabo vobis ómnia bona Ægypti, et comedétis medúllam terræ.
R. Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. Allelúia.

[Responsory Vespera]
@SanctiM/03-19

[HymnusM Vespera]
v. Hunc diem totum célebrem per orbem 
Vírginis Sponsi venerémur omnes. 
Turba cœlórum simul et beáta 
Cóncinat hymnos. 
_
Cónditor mundi pius, et Redémptor, 
Cónjugem Matri státuit pudícum: 
Ejus ut custos foret atque testis 
Virginitátis. 
_
Tempus ut plenum fúerat salútis, 
In virum Joseph datus est Maríæ 
Ex tribu Juda véniens ab alto 
Sánguine Regum. 
_
Ergo jam sacro properánte partu, 
Tóties quondam Pátribus vocátum,
Primus Auctórem méruit salútis 
Cérnere felix. 
_
Quemque pastóres vígiles adórant, 
Obsitum pannis stábulo repónit, 
Læta dum terris cecinére pacem
Agmina cœli. 
_
Vidit et sidus rádians ab ortu, 
Cujus ad nutum petiére cunas
Príncipis nati nóviter, feréntes
Múnera Reges. 
_
Laus Patri summo, Genitóque semper, 
Flámini sacro, simul et potestas: 
Qui Deus simplex ditióne solus
Cuncta gubérnat. 
Amen.

[Invit]
@Sancti/03-19
(sed tempore paschali)
Allelúia, allelúia, allelúia, * Allelúia, allelúia, allelúia.

[HymnusM Matutinum]
v. O nimis felix Pater et nutrítor 
Regis ætérni méritus vocári! 
Nam tibi gestans útero tonántem, 
Júngitur Uxor. 
_
Tu minas sævi fúgiens Heródis, 
Quæris Egyptum mónitu supérno: 
Prorsus Infántem révocas ab atra
Cæde Tyránni. 
_
Inter ignótos hábitas colónos, 
Perque septénos cooperátus annos, 
Matris, ac Nati petis ipse victum, 
Arte fabríli. 
_
Tristis amíssum Púerum requíris, 
Intra mirántes prócerum catérvas: 
Cómperis tandem, pátrios redúcis 
Rursus in agros.
_
Astra qui cœlos regit, atque terras, 
Cujus ad jussum súperi veréntur, 
Inferi cujus tremuére numen, 
Se tibi subdit. 
_
Laus Patri summo, Genitóque semper, 
Flámini sacro simul et potéstas: 
Qui Deus simplex ditióne solus 
Cuncta gubérnat. 
Amen. 

[Ant Matutinum 3N] (nisi tempore paschali)
@SanctiM/03-19

[Ant Matutinum]
@Sancti/03-19::1-3 s/3/4/
@Sancti/03-19::4-6 s/8/10/ s/5/8/ s/4/5/
@Sancti/03-19::7-8
@SanctiM/03-19:AntMatutinumM:1
@Sancti/03-19::9 s/23/63/
@SanctiM/03-19:AntMatutinumM:2-3 s/96/64/ s/97/91/
;;256;257;258

[Ant Matutinum] (tempore paschali)
@CommuneCist/C2

[Lectio1]
@Sancti/03-19:Lectio1:s/-5/-3/ s/4.*//s

[Lectio2]
@Sancti/03-19:Lectio1:s/1-/4-/ s/1.*4/4/s

[Lectio3]
@Sancti/03-19:Lectio2

[Lectio4]
@Sancti/03-19:Lectio3

[Responsory4]
@SanctiM/03-19

[Lectio5]
@Sancti/03-19:Lectio4

[Lectio6]
@Sancti/03-19:Lectio5:s/Illi .*//s

[Lectio7]
@Sancti/03-19:Lectio5:s/.* Illi /Illi /s s/$/~/
@Sancti/03-19:Lectio6:s/Non est .*//s

[Lectio8]
@Sancti/03-19:Lectio6:s/.* Non est /Non est /s

[Responsory5]
@SanctiM/03-19

[Responsory6]
@Sancti/03-19:Responsory4

[Responsory7]
@Sancti/03-19:Responsory5

[Responsory8]
@Sancti/03-19:Responsory6:s/púerum/Púerum/

[Lectio9]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum. 
!Lectio ix. Cap. 1.
Cum esset desponsáta Mater Jesu Maria Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Et réliqua.
_
Homilía sancti Bernárdi Abbátis.
!Homil. 2. super: Missus est.
Illa útique fuit rátio desponsatiónis Maríæ,quæ et dubitatiónis Thomæ. Mos siquidem Judæórum erat, ut a die desponsatiónis suæ, usque ad tempus nuptiárum, sponsis sponsæ traderéntur custodiéndæ: quátenus eárum ipsi eo sibi pudicítiam curiósius servárent, quo sibi ipsi fidelióres exísterent.

[Lectio10]
Sicut ergo Thomas dubitándo, et palpándo, constantíssimus factus est Dominicæ conféssor resurrectiónis: ita et Joseph Maríam sibi desponsándo, ejúsque conversatiónem in témpore custodiæ studiósius comprobándo, factus est pudicítiæ fidelíssimus testis.

[Lectio11]
Pulchra utriúsque rei conveniéntia: et dubitátio Thomæ et desponsátio Mariæ. Póterant quidem símilis erróris láqueum nobis injícere, fidei vidélicet in illo, castitátis in illa, veritátem in suspiciónem addúcere: sed valde prudenter et pie factum est per contrárium, ut unde metuebátur suspício, firma sit certitúdo.

[Lectio12]
Nam et de Fílii resurrectióne cítius quidem ego (qui infírmus sum) credíderim Thomæ dubitánti et palpánti, quam Cephæ audiénti et credénti: et de Matris continéntia facílius sponso ejus custodiénti, et experiénti, quam ipsi quoque Vírgini de sola sua consciéntia se defendénti.

[Responsory9]
@SanctiM/03-19

[Responsory10]
@Sancti/03-19:Responsory7

[Responsory11]
@Sancti/03-19:Responsory8

[Responsory12]
@SanctiM/03-19

[Ant Laudes] (tempore paschali)
@Psalterium/Psalmi/Psalmi minor:Pasch

[Responsory Laudes]
@Sancti/03-19:Responsory Breve Tertia

[HymnusM Laudes]
v. Noctis e cœlo ténebris depúlsis, 
Décidant mentis feritátis umbræ: 
Hujus ut partos réferat triúmphos 
Laude perénni. 
_
Jamque longævus agitátus annis, 
Vínculo mortis véteri solútus: 
Victor et virgo spoliátur ævo, 
Corpus onústum. 
_
Mortis ut victor superávit orcum, 
Scandit hic vitam simul ad beátam: 
Summa pro magnis méritis adéptus 
Præmia palmæ. 
_
Ergo regnántem flagitémus ipsum, 
Cum sua Sponsa véniam precétur, 
Supplices ut nos capiámus alta 
Præmia cœli. 
_
Laus Patri summo Genitóque semper, 
Flámini sacro simul et potéstas: 
Qui Deus simplex ditióne solus 
Cuncta gubérnat. 
Amen.

[Responsory TertiaM]
@:Versum 1

[Responsory SextaM]
@Sancti/03-19:Versum Tertia

[Responsory NonaM]
@Sancti/03-19:Versum Sexta

[Ant Vespera 3] (tempore paschali)
@:Ant Vespera
