[Officium]
B. Julianæ, (Sanctæ Nuncupatæ) Virginis

[Rank]
;;xij. Lect. et M.;;2.2;;ex C6a

[Rule]
12 lectiones
Psalmi Dominica

[Name]
Juliánæ

[Oratio]
Dómine Jesu, qui beátam Juliánam, Vírginem tuam, mirífica erga Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria dilectióne decorásti: concéde propítius; ut, quam illa ex hoc divíno convívio spíritus percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur.
$Qui vivis

[Lectio5]
Juliána virgo, piis et nobílibus paréntibus apud Leódium in Bélgio orta, quinquénnis in regulári domo montis Cornélii sub Sapiéntiæ Moniális sanctíssimæ disciplína ad omnem perfectiónem efformáta est. Humilitáti, ceterárum virtútum fundaménto, pénitus addícta, vilíssima quæque monastérii múnia alácriter obíbat. Corpus suum abstinéntia et assíduis labóribus ab ineúnte ætáte átterens, ipsum ad extrémam usque máciem redégit: per trigínta annos semel dumtáxat in die, vilíssimo ac tenuíssimo cibo conténta. Quamquam autem hominum peccáta amáre deflébat, se tamen omnium peccatorum ream proclamábat, rata se condígni dolóris de humáni géneris culpis expértem esse.
	
[Lectio6]
Otio perpétuum bellum indíxit: nam quidquid a domésticis curis supérerat témporis, illud oratióni et sacræ lectióni tribuébat. Divínam Scriptúram frequénter perlégit: Psaltérium ad verbum edídicit; sanctórum Patrum libros accuráte evólvit, et praecípue sancti Patris Bernárdi opéribus mirífice recreáta, plusquam vigínti sermónes in Canticórum Cántica ab eódem sancto Abbáte conscríptos memóriæ commendávit; ipsúmque beátum Doctórem summo devotiónis afféctu venerabátur. Somnus ei brevíssimus erat, et in Sanctórum pervigíliis noctes fere totas ducébat insómnes. A princípibus tenebrárum diutúrnas variásque vexatiónes perpéssa, oratióne ac venerábili Eucharistía de illis triumphávit. 
	
[Lectio7]
Plenis suffrágiis in Prioríssam domus Montis Cornélii beáta Juliána elécta, Soróribus miræ sanctitátis prælúxit exémplo, atque eas ad omne virtútum genus promóvit. Ejusdem confessárius multóties protestátus est, eam numquam letháli labe inféctam fuísse. Hunc illibátæ mentis thesáurum in jugi Domínicae passiónis meditatióne per dies augescébat, ac visa Salvatóris patiéntis imágine prae ánimi dolóre et lacrymárum abundántia, saepenúmero delíquium patiebátur. Frequénter in éxtasin rapta, aliquóties Príncipum Apostolórum apparitióne dignáta est atque collóquio. Animas in purgatório deténtas assíduis précibus ac suffrágiis juvábat. Prophetíae dono emícuit, et in córdium arcánis penetrándis insígnis appáruit. 
	
[Lectio8]
In cœléstis cibi communióne plerúmque áliquo supérno arcáno mens ejus illustrabátur. Sanctíssimum Christi Corpus sub speciébus latens, ubi asservarétur cœlitus agnoscébat. Multis præcedéntibus revelationibus a Deo destináta est ad festum venerábilis Sacraménti promovéndum. Gravissimas persecutiónes beáta Virgo diu sustínuit. Domo Corneliána expúlsa, in vária Cisterciénsis Ordinis ascetéria cum suis Moniálibus divértit, ac póstmodum Salsíniam sese recípiens, ejus Abbatíssae se subjécit. Diem óbitus sui longe ántea praescívit, aliísque indicávit, et locum sepultúræ in Villário elégit. Dedúcta in Ecclésiam die Páschatis, et salutári Viático refécta, Oleo sancto se ungi efflagitávit, ac coram venerábili Eucharistía ad cœléstis Sponsi núptias felicíssima morte perréxit Nonis Aprílis, anno Dómini millésimo ducentésimo quinquagésimo séptimo, ætátis suae sexagésimo sexto.

[Lectio9]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum.
!Cap. 25.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso, et sponsæ. Et réliqua. 
_
Homilía sancti Bernárdi Abbátis. 
!Serm. 109. de diversis.
Caveámus, fratres, ne vasórum ínterim vácuo splendóre decépti, sero conquéri habeámus, quod lámpades nostrae extinguúntur. Ego enim reor mínime fuísse accénsas, quæ tunc vidéntur extíngui. Sic nempe habes: Símile est regnum cœlórum decem virgínibus, quæ accipiéntes lámpades suas. Accipiéntes dixit, non accendéntes. Quómodo enim accendérunt, quæ non sumpsérunt óleum secum? Aut ubi ignis matéria défuit, quómodo ignis fuit? At lucet cástitas étiam ex seípsa. 
	
[Lectio10]
Sed quanto lucídior lampas ardens, quam sine igne, tanto púlchrior casta generátio cum claritáte. Sic et a céteris voluptátibus temperántia, et patiéntia in adversitátibus, honéstas in conversatióne, et circumspéctio in sermóne, eleemósyna quoque et ejúsmodi ópera pietátis naturáli quadam placére grátia, et velut ingénito decóre étiam apud fátuas vírgines renitére vidéntur. At quóniam vítrea magis quam ígnea claritáte fulgébant, eo ipso lámpades suas arbitrabántur extíngui, quo nimírum inánem hunc splendórem ab ætérna conspéxerint luce reprobári. 
	
[Lectio11]
!Ex Serm. de S. Joanne Baptista.
Est tantum lucére vanum, tantum ardére parum: ardére et lucére perféctum. Audi quid dicat Scriptúra: Sápiens pérmanet ut sol, stultus autem ut luna mutátur. Quia enim splendet luna sine fervóre; modo plena, modo exígua, modo nulla vidétur. Mutuátum síquidem lumen suum numquam in eódem pérmanet statu, sed crescit, déficit, extenuátur, annihilátur, et pénitus non cómparet. Sic qui consciéntias suas in aliénis lábiis posuérunt, modo magni, modo parvi sunt, modo nulli, secúndum quod adulántium linguis vel vituperáre placúerit, vel laudáre. At vero solis splendor ígneus est, cum fervet ácrius, étiam óculis lucídior exhibétur. Sic sapiéntis ardor intérnus foris lucet: etsi non ei datur utrúmque, curat semper ardére magis, ut Pater suus, qui videt in abscóndito, reddat ei. 
	
[Lectio12]
Væ nobis, fratres, si luxérimus tantum. Nam lucémus quidem, et magnificámur ab homínibus: sed mihi pro mínimo est, ut ab humáno júdicer die. Qui enim júdicat me, Dóminus est, qui fervorem ab ómnibus éxigit, splendórem vero non ita. Singuláriter Apóstolis et Apostólicis viris dícitur: Lúceat lux vestra coram homínibus, nimírum tamquam accénsis, et veheménter accénsis, et quibus non timeátur afflátu quólibet, aut impulsione ventórum. Sunt enim qui non eo lucent, quia fervent: sed magis fervent ut lúceant: at isti plane non fervent charitátis spíritu, sed stúdio vanitátis. Non sit autem tibi nisi módicum ólei, quo ungáris; velis illud in vase tútius, quam in lámpade possidére.
