[Officium]
S.P.N. Roberti, Primi Abbatis Cistercii.

[Rank]
;;Serm. min.;;5;;ex C5b

[Rule]
ex C5b;mtv
12 lectiones
Psalmi Dominica

[Name]
Robérti

[Responsory Vespera 1]
@CommuneCist/C5:Responsory12

[Lectio5]
Beátus Robértus in Campánia nobílibus ortus paréntibus, quasi quidam flos campi speciósus enítuit, cujus decor in honestáte morum intuéntibus gratus erat, et sanctæ opiniónis odor longe latéque diffúsus, ad imitatiónem sui plúrimos invitábat. Matri de illo prægnánti Dei Mater appáruit, et digitum ejus ánnulo subarrhávit, dicens: Velle se, ut suus esset sponsus, fílius quem in útero portábat, quæ causa fuit, cur ille póstea ómnia monastéria sua ipsíus Dei Matris nómini consecráret. Annum ítaque agens undécimum, apud sanctum Petrum de Cella habitum suscépit regulárem, ubi, Deo disponénte, póstmodum eléctus in Priórem, tandem a frátribus monastérii sancti Michaélis Tornodóri eléctus est in Abbátem.

[Lectio6]
In quoddam nemus, cujus nomen Molísmus erat, cum alíquibus frátribus póstea secédens, ibi própriis mánibus laborántes ramos de arbóribus excidérunt, et ex eísdem domicília et Oratórium construxérunt, in quo Dómino frequénter salutáres hóstias et sacrificium contríti spiritus offerébant. Sed quia plerúmque rerum cópia morum íngerit egestátem, cum paulátim cœpíssent temporálibus abundáre, cœpérunt in spirituálibus defícere.

[Lectio7]
Videns autem vir Dei quod in plerísque illórum admonéndis et corripiéndis nihil profíceret, státuit eos relínquere, ne dum in eis frustra quæreret spirituále lucrum, ipse ánimæ suæ fáceret detriméntum. Assúmptis ígitur ex eórum número sóciis, votum in Régula habéntibus, ad silvam, Cistércium nuncupátam, devenérunt, in qua tam Hugónis, Lugdunénsis Archiepíscopi, et Legáti sanctæ Sedis, quam Odónis ducis Burgúndiæ consénsu, et auctoritáte novum Monastérium, ab eádem silva Cistércium póstea nominátum, extruxérunt, in quo quidquid Régulæ sancti Benedícti refragabátur abjiciéntes, ejúsdem Regulæ observántiam ad litteram tanto cum fervóre amplexáti sunt, ut nec illíus ápicem sibi prætereúndum putárent.

[Lectio8]
Verum de secéssu viri Dei Mónachi Molisménses contristáti, summum Pontíficem Urbánum huius nóminis Secúndum adiérunt, et ejus auctoritáte eúmdem Abbátem suum Molísmum redire coëgérunt. Cui in dicto Cisterciénsi novo Monastério succéssit Alberícus, sicque Ordinis Cisterciénsis fundaméntis præstitútis, Molismum rédiit, Cisterciénsibus quidem plorántibus de illíus secéssu, Molisménsibus contra exultántibus de regréssu. Vir autem Dei in dies dissólvi cúpiens et esse cum Christo, accépta paulo post a Deo revelatióne mortis suæ, anno ætátis suæ nonagésimo tértio, méritis plenus ac miráculis clarus, spíritum transmísit ad cœlos.
