@Sancti/05-05

[Rule]
vide C4;mtv
3 lectiones

[Lectio1]
@Commune/C4:Lectio1:1
@CommuneCist/C4:Lectio3

[Lectio2]
Pius e Bonónia oriúndus ex nóbili Ghisleriórum família, cum quatuórdecim esset annórum, Ordinem Prædicatórum ingréssus, admirábili patiéntia, profúnda humilitáte, summa vitæ austeritáte, continuóque oratiónis et reguláris disciplínæ stúdio excélluit. Sacris disciplínis assídue incúmbens‚ ádeo in iis profécit, ut illas per plures annos magna cum laude docúerit, et públicas conciónes cum ingénti auditórum fructu habúerit. Inquisitóris offícium inviolábili ánimi fortitúdine diu sustínuit, multásque civitátes ab hæresi immúnes servávit. A Paulo quarto, cui, ob exímias virtútes charíssimus erat, ad Nepesínum et Sutrínum Episcopátum promótus, et post biénnium inter Románæ Ecclésiæ Cardináles adscríptus, demum ad Ecclésiam Montis Regális a Pio quarto translátus, cum plures in eam ábusus irrepsísse cognovísset, totam diœcésim lustrávit‚ rebúsque compósitis, gravíssimis applicándus negótiis, Romam revérsus est.

[Lectio3]
Mórtuo autem Pontífice, præter omnium expectatiónem in ejus locum sufféctus, nihil in vitæ ratióne excépto exterióri hábitu, immutávit. Fuit in eo religiónis propagándæ et Ecclesiásticæ disciplínæ restituéndæ indeféssus labor; in sublevándis egéntium necessitátibus jugis beneficéntia, ac in Sedis Apostólicæ júribus vindicándis robur invíctum. Selímum Turcárum Imperatórem, multis elátum victóriis, ingénti comparáta classe, ad Naupáctum, non tam armis, quam fusis ad Deum précibus devícit. Quam victóriam ea ipsa hora, qua obtinebátur, Deo revelánte, cognóvit, suísque familiáribus indicávit. Dum vero novam molirétur expeditiónem, in gravem morbum íncidit, et acerbíssimis dolóribus patientíssime tolerátis, ad extréma devéniens‚ cum Sacraménta de more suscepísset, ánimam Deo placidíssime réddidit anno millésimo quingentésimo septuagésimo secúndo; cujus corpus in Basílica sanctæ Maríæ ad Præsépe summa fidélium veneratióne cólitur.

[Responsory1]
@CommuneCist/C5:Responsory4

[Responsory2]
@CommuneCist/C5:Responsory8

[Responsory3]
@CommuneCist/C4:Responsory12
