@Sancti/05-07

[Rule]
vide C2-1;
3 lectiones

[Lectio2]
Stanisláus Polónus apud Cracóviam, nóbili génere et piis paréntibus natus ab ineúnte ætáte futúræ sanctitátis spécimen dedit, quibus mórtuis cum plúrimum in sacra Cánonum et Theologíæ doctrína profecísset amplum patrimónium paupéribus distríbuit, vitæ monásticæ desidério. Sed Canónicus Cracoviénsis factus a Lambérto Epíscopo, in ejus póstea locum, quamvis invítus, suffícitur.

[Lectio3]
Quo in múnere, ómnium pastorálium virtútum laude, et præcípue misericórdia in páuperes enítuit. Erat tum Polóniæ rex Bolesláus, quem frustra sæpe ob libídinem admónitum, Stanisláus tandem a fidélium communióne rémovet. Ille furens iracúndia, cum per mílites nihil effíceret, sua manu, sacrifícium offeréntem obtrúncat, corpúsque membrátim concísum, ejúsque jussu per agros projéctum‚ áquilæ a feris deféndunt. Hunc miráculis illústrem Innocéntius Quartus Sanctis adjúnxit.

[Responsory3]
@CommuneCist/C2p:Responsory4
