@Sancti/05-26

[Rule]
vide C5;
3 lectiones

[Lectio1]
@CommuneCist/C5:Lectio1 in 2 loco

[Lectio2]
Philíppus Floréntiæ natus, hæreditáte dimíssa, Romam se contulit, ubi totum se Christo dicávit. Abstinéntiæ, vigíliis et oratiónibus inténtus, apud cœmetérium Callísti sæpius pernoctávit. Sacérdos ex obediéntia factus, in animárum salúte procuránda totus fuit. Multos Christo péperit, quos verbi Dei pábulo, Sacramentórum frequéntia, oratiónis assiduitáte, aliísque piis exercitatiónibus enutríri cúpiens, Oratórii Congregatiónem instítuit. 	

[Lectio3]
Charitáte Dei proximíque vulnerátus, languébat júgiter. Humilitáti addíctus, et dono prophetíae clarus, virginitátem perpétuo illibátam conservávit, et ægrótos plúrimos, et morti próximos, sanitáti restítuit, mórtuum quoque ad vitam revocávit. Divínis apparitiónibus illustrátus, et mortis hora cum gáudio prænuntiáta, octogenárius obdormívit in Dómino, et a Gregório décimo quinto in Sanctórum númerum est relátus. 
