@Sancti/05-27

[Rule]
vide C5a;
3 lectiones

[Lectio2]
Beda présbyter, Girvi in Británniæ et Scótiæ fínibus ortus est. Mónachus factus, vitam sic instítuit, ut dum se ártium et doctrinárum stúdiis totum impénderet, nihil umquam de regulári disciplína remítteret. Nullum fuit doctrínæ genus, in quo non esset diligentíssime versátus; sed præcípua illi cura fuit divinárum Scripturárum meditátio, ita ut, sacerdótio initiátus, sacros explanáre libros aggréssus sit; in quo sanctórum Patrum doctrínis ádeo inhæsit, ut nihil proférret nisi illórum judício comprobátum, eorúndem étiam fere verbis usus.

[Lectio3]
Otium perósus semper, ex lectione ad oratiónem transíbat, ac vicíssim ex oratióne ad lectiónem. Emendándis fidélium móribus, fídei vindicándæ atque asseréndæ libros plures conscrípsit, quibus tantam sui apud omnes opiniónem fecit, ut ejus scripta, eo adhuc vivénte, públice in ecclésiis legeréntur. Ætáte demum et labóribus fractus, pie obdormívit in Dómino. Eum Leo décimus tértius universális Ecclésiæ Doctórem declarávit.

[Responsory2]
@CommuneCist/C5:Responsory5

[Responsory3]
@CommuneCist/C5:Responsory6
