@Sancti/06-29

[Rule]
12 lectiones

[Invit] 
Christum Regem regum adorémus Dóminum, * Qui martyrio crucis beátum glorificávit Petrum Apóstolum.

[Ant Matutinum]
Petrus et Joánnes * ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.;;18
Claudus quidam * cum vidísset Petrum et Joánnem, cœpit rogáre eos, ut eleemósynam accíperet.;;23
Argéntum et aurum * non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do.;;32
In nómine * Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula in pace.;;33
Exíliit claudus, * et ambulábat, et intrávit cum illis ámbulans, et laudans Deum.;;44
Vidit pópulus * claudum ambulántem, et laudántem Deum; et repléti sunt stupóre et éxtasi in eo quod contígerat illi.;;46
Petrus quidem * servabátur in cárcere, et orátio fiébat pro eo sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum.;;60
Dixit Angelus ad Petrum: * Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me.;;63
Misit Dóminus * Angelum suum, et liberávit me de manu Heródis.;;64
Cornélius Centúrio, * vir religiósus, ac timens Deum, vidit maniféste Angelum Dei, dicéntem sibi:  Cornéli, mitte et accérsi Simónem, qui cognominátur Petrus; hic dicet tibi quid te opórteat fácere.;;74
Beátus Petrus * Apóstolus vidit sibi Christum occúrrere, adórans eum, et ait: Dómine, quo vadis? Vénio Romam íterum crucifígi.;;96
Simon Joánnis, * díligis me plus his? Tu scis, Dómine, quia amo te.;;98
Adhuc loquénte Petro, * cécidit Spíritus sanctus super omnes, qui audiébant verbum, et erant loquéntes longuis, et magnificántes Deum: tunc Petrus jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi.;;253;254;255

[Lectio1]
@Sancti/06-29:Lectio1:1-5

[Responsory1]
@Sancti/02-22:Responsory7

[Lectio2]
@Sancti/06-29:Lectio1:2:s/1-5/4-8/
@Sancti/06-29:Lectio1:6-7
@Sancti/06-29:Lectio2:2-4

[Responsory2]
@SanctiM/06-29:Responsory12:s/in cælis est/est in cælis:/

[Lectio3]
@Sancti/06-29:Lectio2:s/6-10/9-11/ s/6 .*9 /9 /s
@Sancti/06-29:Lectio3:2

[Lectio4]
@Sancti/06-29:Lectio3:s/11-/12-/ s/11 .*12 /12 /s

[Responsory4] 
R. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; 
* Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
V. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et tibi dabo claves regni cælórum.
R. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.

[Lectio5] 
Sermo sancti Leónis Papæ.
!Ex Serm. 1. de Natali Apostolorum Petri et Pauli.
Pretiósa est in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto Crucis Christi fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur: et semper Domínicus ager ségete ditióri vestítur, dum grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.

[Responsory5]
@Sancti/06-29:Responsory4

[Lectio6]
Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina, in quantam sóbolem germinárint, beatórum míllia Mártyrum protestántur: qui Apostolicórum æmuli triumphórum, urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.

[Responsory6]
R. Petrus quidem servabátur in cárcere;
* Orátio autem fiébat sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum pro eo.
V. Erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus:
R. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum pro eo.

[Lectio7]
De quorum præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto; universáliter quidem in ómnium Sanctórum commemoratióne lætándum est, sed in horum excelléntia patrum mérito est excelléntius gloriándum, quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi géminum constitúerit lumen oculórum.

[Responsory7]
@Sancti/06-29:Responsory5

[Lectio8]
De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum: quia illos eléctio pares, et labor similes, et finis fecit æquáles. Sicut autem et nos expérti sumus‚ et nostri probavére majóres‚ crédimus atque confídimus, inter omnes labóres istíus vitæ ad obtinéndam misericórdiam Dei, semper nos nos speciálium patronórum oratiónibus adjuvándos: ut quantum própriis peccátis deprímimur tantum Apostólicis méritis erigámur. 

[Responsory8]
R. Nunc scio vere, ait Petrus ad se revérsus:
* Quia misit Dóminus Angelum suum.
V. Et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
R. Quia misit Dóminus Angelum suum.

[Lectio9]
@Sancti/06-29:Lectio7:s/Miror.*//

[Responsory9]
R. Ego pro te rogávi, Petre,
* Ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.
V. Ecce sátanas expetívit vos, ut cribráret sicut tríticum, ego autem rogávi pro te.
R. Ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.

[Lectio10]
@Sancti/06-29:Lectio8:s/Petrus .*//s

[Responsory10]
@Sancti/02-22:Responsory2

[Lectio11]
@Sancti/06-29:Lectio8:s/.* Petrus /Petrus /s s/$/~/
@Sancti/06-29:Lectio9:s/Quod .*//s

[Responsory11]
@Sancti/02-22:Responsory6

[Lectio12]
@Sancti/06-29:Lectio9:s/.* Quod /Quod /s

[Responsory12]
R. Cornélius Centúrio, vir religiósus, ac timens Deum, vidit maniféste Angelum Dei, dicéntem sibi: 
* Cornéli, mitte et accérsi Simónem, qui cognominátur Petrus; hic dicet tibi quid te opórteat fácere.
V. Cum orásset Cornélius, nondum in Christo renátus, appáruit ei Angelus, dicens:
R. Cornéli, mitte et accérsi Simónem, qui cognominátur Petrus; hic dicet tibi quid te opórteat fácere.

[Evangelium]
@SanctiM/07-08C
