[Officium]
SS. Cyrilli et Methodii, Confessorum, Pontificis et Patronorum Regni Bohemiæ

[Rank]
;;MM. maj.;;4.1;;ex C4

[Rule]
ex C4;mtv
12 lectiones
Antiphonas horas
Psalmi Dominica
in 1 Nocturno Lectiones ex Commune in 2 loco;
in 3 Nocturno Lectiones ex Commune in 2 loco;

[Oratio]
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos et Slavóniæ gentes per beátos Confessóres tuos atque Pontífices Cyríllum et Methódium, ad unitátem Fídei Christiánæ vocáre dignátus es: § præsta quǽsumus; * ut qui præsénti eórum festivitáte lætámur, § ipsórum étiam méritis glóriam cónsequi mereámur ætérnam. *
$Per Dominum 

[Ant Matutinum]
@CommuneCist/C4::s/;;256;257;258/;;253;254;255/

[Lectio5]
Ex Breviário Pragénsi et Próprio Moráviæ.
!De Sanctis Cyrillo et Methodio
Cyríllus vitæ sanctitáte, rerúmque gestárum glória máxime illústris fuit. Nicoláo primo Summo Pontífice sancti Cleméntis Papae corpus Romam ab illo advéctum, atque in templo quod in ejúsdem beatíssimi Mártyris honórem ántea extrúctum fúerat, recónditum est. Methúdium hábuit fratrem vitæ génere, ac móribus plane germánum, quem ab Hadriáno II. ad fidem propagándam missum Joánnes octávus testátur.

[Lectio6]
Multárum regiónum gentes una cum eórum régibus ad Christi fidem perduxére; ac imprímis Swatóplucum, qui apud Morávos late imperábat. Hujus exémplo Borzivógius Bohemórum Dux, tum ejus uxor Ludmílla Martyrio, quam principátu clárior, liberíque Baptísmum suscepérunt. Ita Christi fides in Bohémiam‚ finitimásque provinciás fuit indúcta, consequéntibus deínde tempóribus per eósdem est mirífice propagáta.

[Lectio7]
Delátus ad Joánnem octávum Methúdius‚ quod ab Apostólicæ Sedis dogmátibus deflécteret Romam est accítus, coácta Synodo, cum fidem suam ómnibus probavísset, ab eódem Pontífice magno cum honóre dimíssus, ac Moráviæ Príncipi diligénter commendátus fuit, univérsis eídem parére jussis. 	

[Lectio8]
Multa deinde passus, cum máximas, quibus premebátur angústias eídem Pontífici indicásset, consolatórias ab illo lítteras méruit accípere, quibus ad fórtiter agéndum fuit summópere animátus. Cyrílli corpus illo ipso in templo sancti Cleméntis, quod ejúsdem beatíssimi Papæ sacris relíquiis ditáverat, una cum Methúdii cinéribus religiosíssime asservátur.
