@SanctiCist/03-21C

[Officium]
Translatio S.P.N. Benedicti, Abbatis

[Rank]
;;MM. maj.;;4;;ex C5b

[Responsory2]
@SanctiCist/03-21C:Responsory4

[Responsory4]
@SanctiCist/03-21C:Responsory5

[Lectio5]
Ex Breviariis antiquioribus Ordinis sancti Benedicti.
!De S. Benedicto
Cum gens Longobardórum inter cétera sua facínora, post óbitum sancti patris Benedícti, monastérium, quod in monte Cassíno constrúxerat, deprædáta esset : ibi tamen nec unum tenére pótuit hóminem : sed implévit Dóminus quod fámulo suo Benedícto, qui hanc eversiónem légitur prædixísse, promíserat; Quod et locum ipsum Géntibus tráderet, ánimas custodíret. Fugiéntibus ítaque mónachis, et post hanc eversiónem multis effluéntibus annis, idem locus redáctus ad erémum, qui prius habitátio fúerat hóminum, cœpit esse ferárum.

[Responsory5]
@SanctiM/03-21

[Lectio6]
Tandem regnánte super Francos rege Clodovæo secúndo, Dagobérti fílio, cum venerábilis Abbas Mómmolus monastério Floriacénsi præesset, unum de suis mónachis, nómine Aygúlfum, qui póstea martyr efféctus est, misit ad montem Cassínum (sicut in somnis praemónitus fúerat) ut exínde corpus ejúsdem patris Benedícti deférret. Aygúlfus mandátum quod accéperat, perfícere cúpiens, montem Cassínum, expétiit, ubi cum orásset Dóminum, quemdam venerábilem senem repériens, hæc ab eo audívit: Hac instánti nocte solitúdinis ejus locum, quem lúmine claríssimo radiáre conspéxeris, notáre diligénter invígilas : nam ibídem unde tuæ curæ finis imponátur, invénies.

[Responsory6]
@SanctiCist/03-21C::s/Cumque/Cum/

[Lectio7]
Nocte ígitur insequénti evígilans Aygúlfus, et locum consíderans, beáti Benedícti sepúlchrum vidit magno lúmine cœlitus illustrátum : ad quod mane reverénter accédens, quidquid ibídem réperit ; in sportélla, quam ad hoc præparáverat, collocávit. Cumque ipse, et ejus sócii veniéntes in pagum Aurelianénsem, in quam prædio Bonódio nómine, consedíssent; cæcus quidam, qui beátum Benedíctum magnis vócibus invocábat, ut sibi præstáret lúmina quae negáverat natura, mox visum recépit.
	

[Lectio8]
Corpus ítaque beatíssimi Benedícti præfáti Mómmolus Abbas, et venerábilis Aygúlfus in Basílica sancti Petri Apóstoli posuérunt : quod tamen póstmodum in Ecclésia beátæ Vírginis ornáta decéntius, quinta die Decémbris honorífice tumulárunt. Cum enim idem Abbas Mómmolus nocte quadam oráret, súbito lux emíssa de cœlo, in modum facis ante frontem ejusdem Ecclésiæ visibíliter sibi appáruit : quæ locum ubi corpus sanctíssimum repóni déberet, manifestíssime denotávit. Transláta sunt étiam ossa beátæ Scholásticae vírginis soróris ejus, quæ resuscitatióne puéllæ mórtuæ et Benedicti óssibus discréta, Cœnománis illáta fuérunt : ibíque magnis súmptibus ædificáta est Basílica nobílium Sanctimoniálium, quae magnis miraculórum insígnibus est illustráta.
	

[Lectio9]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaeum. 
!Mat. 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Et réliqua.
_
Homilía sancti Hilárii Epíscopi.
!Comment. in Matth. Cap. 20.
Apóstoli dictis Dómini hæc reddunt: reliquísse se ómnia, et cum ipso esse. Quibus Dóminus‚ cum séderit in majestátis suæ sede, sessúros super sedes duódecim‚ ac tótidem tribus Israël judicatúros spopóndit: omnibúsque qui univérsa relíquerint propter nomen ejus‚ fructum céntupli præmii reservátum. Multos autem ex novíssimis primos futúros et ex primis futúros novíssimos : multa sunt, quæ non sinunt nos símplici intelléctu dicta Evangélica suscípere.

[Responsory9]
@SanctiM/03-21

[Lectio10]
Interpósitis nonnúllis rebus‚ quæ ex natúra humáni sensus sibi contrária sunt, ratiónem quærere cœléstis intelligéntiæ admonémur. Apóstoli dicunt, et sequi se Christum‚ et se ómnia reliquísse. Quómodo ígitur fiunt tristes‚ et quómodo métuunt dicéntes salvum esse néminem posse? Namque et ab áliis fíeri póterat, si quid fecíssent ipsi. Deínde cum fecíssent ipsi; quare metus vel unde suscéptus est?
	

[Responsory10]
@SanctiM/03-21

[Lectio11]
Additur étiam in responsióne Dómini‚ hæc apud hómines impossibília, possibília apud Deum. Nunquid apud hóminem impossibília erant quæ et Apóstoli fecísse se gloriántur : et fecísse eos Dóminus agnóscit! Omnis ítaque hic sermo est spirituális. Quid autem Dei virtúti tam possíbile est, quam ut per fidem salvet; ut per aquam regéneret; ut per crucem vincat; ut per Evangélia adóptet; ut per resurrectiónem ex morte vivíficet? Quibus audítis, Apóstoli cito credunt: seséque ómnia reliquísse profiténtur.

[Responsory11]
@SanctiM/03-21

[Lectio12]
Sed hanc eórum obediéntiam cito Dóminus remunerátur, omnem difficultátem superióris quæstiónis absólvens‚ cum dicit: Vos‚ qui secúti estis me, in regeneratióne judicábitis duódecim tribus Israël. Hæc enim illa regenerátio est, quam Apóstoli sunt secúti, quam lex indulgére non pótuit‚ quæ eos super duódecim thronos in judicándis duódecim tribubus Israël‚ in duódecim Patriarchárum glória copulávit.

[Responsory12]
@SanctiM/03-21
