@Sancti/12-25

[Rule]
12 lectiones

[Ant Vespera]
Antequam convenírent * invénta est María habens in útero de Spíritu sancto, allelúia.;;109
Joseph fili David * noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu sancto est, allelúia.;;110
Compléti sunt * dies Maríæ, ut páreret Fílium suum primogénitum.;;111
Gaudeámus omnes fidéles, * Salvátor noster natus est in mundo: hódie procéssit proles magnífici gérminis, et persevérat pudos virginitátis.;;112
Ecce jam venit * plenitúdo témporis, in quo misit Deus fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redímeter.;;116

[Responsory Vespera 1] 
R. O Juda et Jerúsalem, nolíte timére: * Cras egrediémini, et Dóminus erit vobíscum.
V. Constántes estóte, vidébitis auxílium Dómini super vos.
R. Cras egrediémini, et Dóminus erit vobíscum.

[Versum 1]
V. Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
R. Deus Dóminus, et illúxit nobis.

[Ant 1]
Cum esset * desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens: quod enim in ea natum est, de Spíritu sancto est, allelúia.

[Ant Matutinum 3N]
Párvulus * fílius hódie natus est nobis: † et vocábitur Deus, Fortis, allelúja, allelúja.

[Ant Matutinum]
@Sancti/12-25::1-6
Natus est nobis * hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David.;;86
@Sancti/12-25::7-8
Verbum caro factum est, * allelúia: et habitávit in nobis, allelúia.;;96
@Sancti/12-25::9
Ecce advénit * Dominátor Deus, et regnum in manu ejus, et potéstas, et impérium in ætérnum, allelúia.;;98
;;263;264;265

[Nocturn 2 Versum]
V. Verbum caro factum est.
R. Et habitávit in nobis.

[Nocturn 3 Versum] 
@Sancti/12-25::s/, allel[uú][ij]a//gi

[Lectio1]
@Sancti/12-25::1-4:s/-6/-3/

[Responsory1]
R. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: Gaudet exércitus Angelórum:
* Quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
V. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
R. Quia salus ætérna humáno géneri appáruit.

[Lectio2]
@Sancti/12-25:Lectio2:s/-8/-3/ s/4 .*//s

[Lectio3]
@Sancti/12-25:Lectio2:s/1-/4-/ s/-8/-7/ s/1 .*4 /4 /s s/Vere fœnum.*//s

[Responsory3]
@SanctiM/12-25:Responsory4:1-2
V. Unigénitum Dei Fílium, quem Pater misit in mundum, in útero sacro concépit Virgo beáta:
@SanctiM/12-25:Responsory4:4

[Lectio4]
@Sancti/12-25:Lectio3:1-4

[Responsory4]
R. Propter nímiam charitátem suam, qua diléxit nos Deus Pater, Fílium suum misit 
* In similitúdinem carnis peccáti, ut omnes salváret.
V. Ecce jam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege.
R. In similitúdinem carnis peccáti, ut omnes salváret.

[Lectio5]
@Sancti/12-25:Lectio4:s/Exsúltet .*//s

[Responsory5]
@Sancti/12-25:Responsory4:1-2
V. Dómine audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi in médio duórum animálium.
@Sancti/12-25:Responsory4:4

[Lectio6]
@Sancti/12-25:Lectio4:s/.* Exsúltet /Exsúltet /s

[Responsory6]
@Sancti/12-25:Responsory5

[Lectio7]
@Sancti/12-25:Lectio5:s/Aliénum.*//

[Responsory7]
@Sancti/12-25:Responsory6

[Lectio8]
@Sancti/12-25:Lectio5:s/.* Aliénum/Aliénum/ s/Virgo.*//

[Responsory8]
@Sancti/12-25:Responsory7

[Lectio9]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 1:1-6
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Jacob. Et réliqua.
_
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
!Lib. 1 Comment. in Matth. v. 1
In Isaía légimus: Generatiónem ejus quis enarrábit? Non ergo putémus Evangelístam Prophétæ esse contrárium, ut quod ille impossíbile dixit effátu, hic narráre incípiat: quia ibi de generatióne Divinitátis, hic de incarnatióne est dictum. A carnálibus autem cœpit, ut per hóminem, Deum díscere incipiámus. 

[Lectio10]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. 
!Luc. 2.
In illo témpore: Exiit edíctum a Cæsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Et réliqua. 
_
Homilía sancti Gregórii Papæ.
!Homilia 8 in Evangelia.
Quid est quod nascitúro Dómino mundus descríbitur, nisi hoc, quod aperte monstrátur, quia ille apparébat in carne, qui eléctos suos adscríberet in æternitáte? Quo contra de réprobis per Prophétam dícitur: Deleántur de libro vivéntium, et cum justis non scribántur. Qui bene étiam in Béthlehem náscitur: Bethlehem quippe domus panis interpretátur. Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Locus ergo, in quo Dóminus náscitur, domus panis antea vocátus est; quia futúrum profécto erat, ut ille ibi per matériam carnis apparéret, qui electórum mentes intérna satietáte refíceret. 

[Lectio11]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. 
!Luc. 2.
In illo témpore: Pastores loquebántur ad invicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et réliqua. 
_
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi.
!Lib. 2 in Cap. 2. Lucæ.
Vidéte Ecclésiæ surgéntis exórdium: Christus náscitur, et pastóres vigiláre cœpérunt; qui Géntium greges, pécudum modo ante vivéntes, in caulam Dómini congregárent, ne quos spiritálium bestiárum per offúsas noctium ténebras pateréntur incúrsus. Et bene pastóres vígilant, quos bonus pastor infórmat. Grex ígitur pópulus, nox sæculum, pastóres sunt sacerdótes. Aut fortásse etiam ille sit pastor, cui dícitur: Esto vigilans, et confírma. Quia non solum Epíscopos ad tuéndum gregem Dóminus ordinávit, sed etiam Angelos destinávit.

[Lectio12]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. 
!Joan. 1.
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et réliqua. 
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi.
!Tract. 1. in Joannem.
Ne vile áliquid putáres quale consuevísti cogitáre, cum verba humána soléres audíre, audi quid cógites: Deus erat Verbum. Exeat nunc néscio quis infidélis Ariánus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quómodo potest fíeri, ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit ómnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est: per quod aliud verbum factum est? Si hoc dicis, quia hoc est verbum Verbi, per quod factum est illud; ipsum dico ego únicum Fílium Dei. Si autem non dicis verbum Verbi, concéde non factum, per quod facta sunt ómnia. Non enim per seípsum fíeri pótuit, per quod facta sunt ómnia. Crede ergo Evangelístæ. 

[Responsory9]
R. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi: ecce de quo dicébam vobis:
* Qui post me venit, ante me factus est: cujus non sum dignus corrígiam calceaménti sólvere.
V. Hoc est testimónium, quod perhíbuit Joánnes, dicens:
R. Qui post me venit, ante me factus est: cujus non sum dignus corrígiam calceaménti sólvere.

[Responsory10]
R. Benedíctus qui venit in nómine Dómini: 
* Deus Dóminus, et illúxit nobis.
V. Lápidem, quem reprobravérunt, ædificántes, hic factus est in caput ánguli.
R. Deus Dóminus, et illúxit nobis.

[Responsory11]
R. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in princípio apud Deum.
* Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
V. Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum.
R. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

[Responsory12]
R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre,
* Plenum grátiæ et veritátis.
V. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
R. Plenum grátiæ et veritátis.
&Gloria
R. Plenum grátiæ et veritátis.

[Responsory TertiaM]
@Sancti/12-25:Nocturn 1 Versum

[Responsory SextaM]
@:Nocturn 2 Versum

[Responsory NonaM]
@:Nocturn 3 Versum

[Ant Vespera 3]
In princípio * et ante sǽcula Deus erat Verbum: ipse natus est nobis Salvátor mundi.;;109
Virgo Verbo concépit, * Virgo permánsit, Virgo péperit Regem ómnium regum.;;110
Beátus venter, * qui te portávit, Christe, et beáta úbera quæ te lactavérunt Dóminum, et Salvatórem mundi, allelúia.;;111
Illúxit nobis dies * redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.;;131

[Evangelium]
@Sancti/09-08
