[Officium]
S. Roberti Abbatis

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C5b
(sed rubrica 1930)
;;Simplex;;1.1;;vide C5b

[Rule] (rubrica tridentina)
12 lectiones
In 1 Nocturno Lectiones ex Commune in 2 loco

[Name]
Robérti

[Lectio5]
Robertus in Campania, nobilibus ortus parentibus, cum matri su@ de illo prægnanti, Dei Mater apparuisset, et digitum ejus annulo subarrasset dicens, velle, ut suus esset sponsus filius, quem in utero prtabat: quod fuit causa, ut omnia sua Monasteria ipsius Dei Matris nomini consecrarentur: annum agens undecimum apud sanctum Petrum de Cella suscepit habitum regularem. Ubi jejuniis, et orationibus vacans nocte, et die gratum Deo exhibebat obsequium, carnem spiritui, spiritum Creatori subjiciens. Ipso sic disponente, ad Monachis illius Monasterii electus in Priorem, ad Tornodorensibus in Abbatem cooptatur.

[Lectio6]
Postea ad quibusdam Eremitis fuit rogatus, ut idem munus super eis admitteret; quorum votis satisfecisset, nisi Tornodorenses Monachi reclamassent. Dimittens nuntios spem illis certam dedit se quam cito facultas tribueretur ei à Domino, ad eos profecturum. Assumptis posteà duobus sociis, juit ad nemus, cujus nomen Molismus erat, ubi propriis manibus laborantes, ex ramis arborum domicilia, et oratorium construxerunt, in eqoque Domino salutares hostias, et sacrificium contriti cordis offerebant. Sed cum maxime desideraret ubicumque serui Dei reperiebantur, ipse quoque reperiti, venit ad locum Hauz, et devote ab istis Monachis susceptus, paulo post Abbatem illum elegerunt.

[Lectio7]
De suo tamen secessu Molismenses contristati Summum Pontificem adjerunt; ejusque auctoritate freti virum Dei revocavere Molismum, in quo aliqui, ut Albericus, et Stephanus, et alii duo, cum Eremiticam vitam appeterent, ad locum, Vivicus dictum profecti sunt; sed ab illo pulsi, ad syluam Cisttertium vocatam, devenerunt, ubi ædificato Oratorio in honorem Beatæ Mariæ, perseveratunt. Audiens autem beatus Robertus sanctam ipsorum conversationem, assumptis secum vigintiduobus monachis perrexit ad eos, ut sancti eorum propositi esset particeps, et adjutor, a quibuscum summa devotione susceptus, eisdem aliquandiu paterna solicitudine præfuit.

[Lectio8]
Tanto pastore destitui ægre ferentes Monachi Molismi, Summum Pontificem adjerunt, ut beatum Robertum Molismum regredi cogeret. Annuens eis pontifex Cabilonensi Episcopo scripsit, quatenus alio Abbate Cisterciensibus ordinato, Robertum cogeret reverti Molismum. Dispositis ergo quæ ad observantiam, secundum regulam sancti Benedicti pertinebant, Abbatem eis loco sui præfecit Albericum, et eo mortuo Stephanum subrogavit. Sicque novellæ illius plantationis institutor existens beatus Robertus, cum utriusque Monasterii Molismensis scilicet, et Cisterciensis regimen haberet, Molismum secundo rediit. Tandem cum jam suum obitum appeteret, ejus horam illi Dominus revelavit, et anno ætatis suæ nonagesimotertio, clarus marculis spiritum transmisit ad cælos, tertio Kalendas Majii, Anno Domini millesimo nonagesimo octavo.
