@Sancti/06-28oct

[Rule]
3 lectio (nisi rubrica cisterciensis)
(rubrica Cisterciensis) Psalmi Feria

[Ant Matutinum]
@Sancti/06-24::7 s/;;.*//
;;
;;
;;
;;
;;
@Sancti/06-24::8 s/;;.*//
;;
;;
;;
;;
;;

[Ant Matutinum] (rubrica cisterciensis)
@SanctiM/06-25oct

[Lectio1]
Sermo sancti Augustini Episcopi
!Sermo 290, In Nativit. S. Joannis Sanctus Baptiste IV, cap. 1
Sanctus Joannes Baptista missus est ante faciem Christi præparáre vias ejus. Testimonium Christi de Joanne est: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Testimonium Joannis de Christo est: Qui venit post me, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Utrumque testimonium consideremus, quod perhibuit Dominus servo, et quod perhibuit servus Domino. Quod est testimonium Domini de servo? In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista.  Quod est testimonium servi de Domino? Qui venit post me, major me est. Si ergo in natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista; qui major illo est, quid est? Joannes magnus homo, sed homo: Christus Joánne major, quia Deus et homo.

[Lectio2]
Ambo mirabíliter nati, præco Judex, lucérna et dies, vox et Verbum, servus et Dóminus. Ipse Dóminus fecit sibi servum in útero stérili, de sene patre, et de anícula matre: et idem ipse Dóminus fecit sibi carnem in útero Vírginis, sine hómine patre, qui fecit primum hóminem sine patre et matre.  Nemo surréxit in natis mulíerum major Joanne Baptísta. Tam magnus visus est Joannes, ut a nonnullis étiam Christus putarétur. Nec in supérbia sua aliénum est secutus errorem, nec ausus est dícere: Sum quod putátis: sed, quod bonum erat ei, se agnovit, ut ad pedes Dómini et ad corrígiam calceamenti servus humiliarétur, ne vento supérbiæ lucérna exstinguerétur.

[Responsory3]
@Tempora/Pent01-1:Responsory1

[MM Capitulum] (rubrica cisterciensis)
@SanctiM/06-25oct

[MM LB] (rubrica cisterciensis)
@SanctiM/06-25oct
